Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Philo de Gigantibus § 67 Vol. II p. 55, 5 Wendl. ὅτι - ὁ μὲν φαῦλος, ὥσπερ ἄοικος καὶ ἄπολις καὶ ἀνίδρυτος καὶ φυγὰς οὕτως καὶ αὐτόμολος, ὁ δὲ σπουδαῖος βεβαιότατος σύμμαχος.
Philo quaest. et solut. in Genesin IV 76 (p. 304 Aucher). Secundo vero legem statuit nimis naturalem, quam nonnulli philosophorum sibi conciliarunt. Lex autem est, ut ex insipientibus nullus sit rex, quamvis terrae et maris totam vim subiugarit, sed solus sapiens et dei amans, praeter partes apparatuum armorumque, quibus multi proficiunt per vim violentam. Etenim sicut nauticae vel medicinae vel musicae si quis imperitus sit, pro argumento sunt ei clavus et medicaminum commixtura et tibia et lyra (nullum enim istorum usurpare potest ad usum destinatum, at nauarcho et medico ac musico dicatur omnino convenire) ita profecto, siquidem ars est quaedam regium hoc munus et artifex homo virtute praeditus. Nam qui imperitus est et nescius rerum homines iuvantium, rudis atque rusticus est censendus, rex autem dicendus solus peritus gnarusque.