Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Philo de plantatione Noë § 69 Vol. II p. 147, 15 Wendl. Τοὺς μὲν οὖν πάντα τοῦ σπουδαίου φάσκοντας εἶναι παραδοξολογεῖν ᾠήθησάν τινες, ἀφορῶντες εἰς τὴν ⟨τῶν⟩ ἐκτὸς ἔνδειάν τε καὶ περιουσίαν καὶ μηδένα τῶν ἀχρημάτων ἢ ἀκτημόνων πλούσιον νομίζοντες.

Acro ad Hor. Serm. I 3, 124. Dicunt Stoici sapientem divitem esse, si mendicet, et nobilem esse, si servus sit, et pulcherrimum esse, etiamsi sit sordidissimus.

Porphyrio ad Serm. I 3, 124. Porro autem Stoici existimant, perfectae sapientiae virum omnia habere; in quo sensu et Lucilius versatus sic ait: nondum etiam haec omnia habebit formosus, dives, liber, rex solus.

Acron ad Hor. ep. I 19, 19. negant Stoici quemquam liberum esse praeter sapientem.

Sextus adv. math. XI 170. οἱ δὲ Στωϊκοὶ καὶ ἄντικρύς φασι τὴν φρόνησιν, ἐπιστήμην οὖσαν ἀγαθῶν καὶ κακῶν καὶ οὐδετέρων, τέχνην ὑπάρχειν περὶ τὸν βίον, ἣν οἱ προσλαβόντες μόνοι γίγνονται καλοί, μόνοι πλούσιοι, σοφοὶ μόνοι. Ὁ γὰρ πολλοῦ ἄξια κεκτημένος πλούσιός ἐστιν, ἡ δὲ ἀρετὴ πολλοῦ ἐστιν ἀξία, καὶ μόνος ταύτην ὁ σοφὸς κέκτηται· μόνος ἄρα ὁ σοφός ἐστι πλούσιος. Καὶ ὁ ἀξιέραστός ἐστι καλός, μόνος δὲ ὁ σοφός ἐστιν ἀξιέραστος· μόνος ἄρα ὁ σοφός ἐστι καλός.

Cicero Acad. Pr. II 136. Illa vero ferre non possum, non quo mihi displiceant (sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae παράδοξα nominantur) sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit? - Illi unquam dicerent sapientes solos reges, solos divites, solos formosos? omnia, quae ubique essent, sapientis esse? neminem consulem, praetorem, imperatorem, nescio an ne quinquevirum quidem quemquam nisi sapientem? postremo solum civem, solum liberum, insipientes omnes peregrinos, exsules, servos, furiosos? denique scripta Lycurgi, Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges? ne urbes quidem aut civitates, nisi quae essent sapientium?