Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Seneca de beneficiis II 35. A consuetudine quaedam quae dicimus abhorrent, deinde alia via ad consuetudinem redeunt. Negamus

iniuriam accipere sapientem, tamen qui illum pugno percusserit, iniuriarum damnabitur; negamus stulti quicquam esse, et tamen eum, qui rem aliquam stulto subripuit, furti condemnabimus; insanire omnes dicimus, nec tamen omnes curamus elleboro; his ipsis, quos vocamus insanos, et suffragium et iurisdictionem committimus.

Stobaeus ecl. II 115, 18 W. Ἀδιάβολον δ’ εἶναι πάντα τὸν καλὸν κἀγαθόν, ἀπαράδεκτον ὄντα διαβολῆς, ὅθεν καὶ ἀδιάβολον εἶναι κατά τε τοῦτον τὸν τρόπον καὶ τῷ μὴ διαβάλλειν ἕτερον. Εἶναι δὲ τὴν διαβολὴν διάστασιν φαινομένων φίλων ψευδεῖ λόγῳ· τοῦτο δὲ μὴ γίνεσθαι περὶ τοὺς ἀγαθοὺς ἄνδρας, μόνους δὲ τοὺς φαύλους καὶ διαβάλλεσθαι καὶ διαβάλλειν, δι’ ὃ καὶ τοὺς μὲν κατ’ ἀλήθειαν φίλους μήτε διαβάλλειν μήτε διαβάλλεσθαι, τοὺς δὲ δοκοῦντας καὶ φαινομένους.

Cicero de finibus III 26. cum igitur hoc sit extremum, congruenter naturae convenienterque vivere, necessario sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere.

Philo quaest. et solut. in Genesin IV 92 (p. 318 Aucher). Vita sapientis omnis omnino plena est felicitate, nulla relicta parte vacua, in quam irreperet peccatum.