Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Minuc. Fel. Octav. cp. 37. Quam pulchrum spectaculum deo cum Christianus cum dolore congreditur, cum adversum minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam adversus reges et principes erigit, soli deo cuius est cedit, cum triumphator et victor ipsi qui adversum se sententiam dixit, insultat. Vicit enim qui quod contendit obtinuit.
Sen. dial. I 2, 7 sq. Minucium hic Stoica exempla sequi probant.
Lactant. div. instit. V 13. Haec est vera virtus, quam philosophi quoque gloriabundi non re, sed verbis inanibus iactant, disserentes nihil esse tam congruens viri sapientis gravitati atque constantiae, quam nullis terroribus de sententiae proposito posse depelli; sed tanti esse cruciari et emori, ne fidem prodat, ne ab officio discedat, ne metu mortis aut dolore acerbo subactus aliquid faciat iniustum.
Stobaeus eclog. II 7 p. 110 W. Λέγουσι δὲ καὶ τὸν σοφὸν ἀνύβριστον εἶναι· οὔθ’ ὑβρίζεσθαι γὰρ οὔθ’ ὑβρίζειν διὰ τὸ τὴν ὕβριν ἀδικίαν εἶναι καταισχύνουσαν καὶ βλάβην· μήτε δὲ ἀδικεῖσθαι μήτε βλάπτεσθαι τὸν σπουδαῖον· ἀδικητικῶς μέντοι γέ τινας αὐτῷ προσφέρεσθαι καὶ ὑβριστικῶς καὶ κατὰ τοῦτο ἀδικοπραγεῖν. Πρὸς τούτῳ μηδὲ ⟨τὴ⟩ν τυχοῦσαν ἀδικίαν εἶναι τὴν ὕβριν, ἀλλὰ ⟨τὴν⟩ καταισχύνουσαν καὶ ὑβριστικὴν οὖσαν. Ἀπερίπτωτον δ’ ὑπάρχειν τὸν νοῦν ἔχοντα τούτοις καὶ μηδαμῶς καταισχύνεσθαι· ἐν ἑαυτῷ γὰρ ἔχειν τὸ ἀγαθὸν καὶ τὴν θείαν ἀρετήν, δι’ ὃ καὶ πάσης ἀπηλλάχθαι κακίας καὶ βλάβης.
Cf. Senecae dial. II cp. 7 § 3-6.
Plutarchus de Stoic. repugn. cp. 20 p. 1044a. ἀδικεῖται γὰρ οὐδεὶς μὴ βλαπτόμενος· ὅθεν μὴ ἀδικεῖσθαι τὸν σοφὸν ἐν ἄλλοις ἀποφηνάμενος (scil. Chrysippus) ἐνταῦθά φησιν (scil. ἐν τῷ πρώτῳ περὶ βίων) ἀδικημά τι τὸν τόπον ἐπιδέχεσθαι.