Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Aët. Plac. IV 9, 17. Οἱ Στωϊκοὶ τὸν σοφὸν αἰσθήσει καταληπτὸν ἀπὸ τοῦ εἴδους τεκμηριωδῶς.
Varro ταφὴ Μενίππου II (Satur. Men. ed. Riese p. 222). In charteo stadio ἐπιτάφιον ago ἀγῶνα, quam qui certassit animo, bellus homo, magis delectatus Stoicorum pancratio quam athletarum.
Cicero Tuscul. disp. III 14. Qui fortis est, idem est fidens, qui autem est fidens, is profecto non extimescit; discrepat enim a timendo confidere. Atqui in quem cadit aegritudo, in eundem timor; quarum enim rerum praesentia sumus in aegritudine, easdem impendentes et venientes timemus. Ita fit ut fortitudini aegritudo repugnet. - Verisimile est igitur, in quem cadat aegritudo, cadere in eundem timorem et infractionem quidem animi et demissionem. Quae in quem cadunt, in eundem cadit ut serviat, ut victum, si quando, se esse fateatur. Quae qui recipit, recipiat idem necesse est timiditatem et ignaviam. Non cadunt autem haec in virum fortem; igitur ne aegritudo quidem. At nemo sapiens nisi fortis; non cadet ergo in sapientem aegritudo.
19. Praeterea necesse est, qui fortis sit, eundem esse magni animi; ⟨qui magni animi⟩ sit, invictum; qui invictus sit, eum res humanas despicere atque infra se positas arbitrari; despicere autem nemo potest eas res, propter quas aegritudine adfici potest; ex quo efficitur fortem virum aegritudine numquam adfici; omnes autem sapientes fortes; non cadit igitur in sapientem aegritudo.
Et quem ad modum oculus conturbatus non est probe adfectus ad suum munus fungendum, et reliquae partes totumve corpus, statu cum est motum, deest officio suo et muneri, sic conturbatus animus non est aptus ad exsequendum munus suum. Munus autem animi est ratione bene uti, et sapientis animus ita semper adfectus est, ut ratione optime utatur; numquam igitur est perturbatus. At aegritudo perturbatio est animi; semper igitur ea sapiens vacabit.
18. Qui sit frugi igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum necesse est esse constantem; qui autem constans, quietum; qui quietus, perturbatione omni vacuum, ergo etiam aegritudine. Et sunt illa sapientis; aberit igitur a sapiente aegritudo.
Philo quaest. et solut. in Genesin IV 73 (p. 302 Aucher). Luctus non habet locum in incorruptis; atqui tam sapientia quam virtus omnis incorruptibilis est; in illis vero, quae haberi possunt et deficiunt tamen, necesse est aegre ferri. Verum optime diligentia habenda in hoc, quod nec planctum neque luctum usurpasse sapientem inducit - -; quoniam res ex improviso occurrentes praeterque voluntatem impingentes hominem pusillae mentis coarctant et praecipitant, constantem vero undique, humiliant tantum impetu facto, haud tamen tali, quae usque in finem perducant, sed a rectore consilii fortissime repulsae retroverti coguntur.