Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Commenta Lucani lib. II 380 p. 73 Us. His versibus declaravit Stoicum Catonem fuisse: cuius philosophiae finis secundum Chrysippum ille est ὁμολογουμένως τῇ φύσει ζῆν, hoc est: congruenter naturae vivere.

Clem. Al. Strom. V 14 p. 703 Pott. ἐντεῦθεν οἱ μὲν Στωϊκοὶ τὸ τέλος τῆς φιλοσοφίας τὸ ἀκολούθως τῇ φύσει ζῆν εἰρήκασι.

Philo de plantatione Noë § 49 Vol. II p. 143, 20 Wendl. Τὸ γὰρ ἀκολουθίᾳ φύσεως ἰσχῦσαι ζῆν εὐδαιμονίας τέλος εἶπον οἱ πρῶτοι.

Philo de migrat. Abrah. § 128 Vol. II p. 293, 4 Wendl. Τοῦτο δέ ἐστι τὸ παρὰ τοῖς ἄριστα φιλοσοφήσασιν ᾀδόμενον τέλος, τὸ ἀκολούθως τῇ φύσει ζῆν.

Clem. Al. Strom. II p. 482 Pott. ἐντεῦθεν καὶ οἱ Στωϊκοὶ τὸ ἀκολούθως τῇ φύσει ζῆν τέλος εἶναι ἐδογμάτισαν, τὸν θεὸν εἰς φύσιν μετονομάσαντες ἀπρεπῶς· ἐπειδὴ ἡ φύσις καὶ εἰς φυτὰ - - καὶ εἰς λίθους διατείνει.

Philo de Moyse lib. III Vol. II Mang. p. 158. ἐφιεμένην τῆς ἄκρας εὐδαιμονίας καὶ τοῦ τέλους, ἐφ’ ὃ σπεύδειν ἀναγκαῖον καὶ τὰς πράξεις ἁπάσας ἀναφέρειν, στοχαζομένους ὥσπερ ἐν ταῖς τοξείαις σκοποῦ τοῦ περὶ βίον.

Cicero de finibus III 23. Atque ut membra nobis ita data sunt, ut ad quandam rationem vivendi data esse appareat, sic appetitio animi, quae ὁρμὴ Graece vocatur, non ad quodvis genus vitae, sed ad quandam formam vivendi videtur data, itemque et ratio et perfecta ratio. 24. ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet; quod genus conveniens consentaneumque dicimus. Nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio. Et tamen est etiam alia cum his ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illis quae recte facta sunt, non continent tamen omnes partes, e quibus constant; quae autem - illi appellant κατορθώματα, omnes numeros virtutis continent. Sola enim sapientia in se tota conversa est. - - 25. Sapientia enim et

animi magnitudinem complectitur et iustitiam et ut omnia, quae homini accidant, infra se esse iudicet.

Galen. de H. et Plat. decr. V 6 (168) p. 450 M. οὐκ ἀρκεσθεὶς δὲ τούτοις ὁ Ποσειδώνιος ἐναργέστερόν τε καὶ σφοδρότερον καθάπτεται τῶν περὶ τὸν Χρύσιππον, ὡς οὐκ ὀρθῶς ἐξηγουμένων τὸ τέλος. ἔχει δὲ ἡ ῥῆσις ὧδε· ἃ δὴ παρέντες ἔνιοι τὸ ὁμολογουμένως ζῆν συστέλλουσιν εἰς τὸ πᾶν τὸ ἐνδεχόμενον ποιεῖν ἕνεκα τῶν πρώτων κατὰ φύσιν, ὅμοιον αὐτὸ ποιοῦντες τῷ σκοπὸν ἐκτίθεσθαι τὴν ἡδονὴν ἢ τὴν ἀοχλησίαν ἢ ἄλλο τι τοιοῦτον. ἔστι δὲ μάχην ἐμφαῖνον κατ’ αὐτὴν τὴν ἐκφοράν, καλὸν δὲ καὶ εὐδαιμονικὸν οὐδέν. παρέπεται γὰρ κατὰ τὸ ἀναγκαῖον τῷ τέλει, τέλος δὲ οὐκ ἔστιν. Ἀλλὰ καί, τούτου διαληφθέντος ὀρθῶς, ἔξεστι μὲν αὐτῷ χρῆσθαι πρὸς τὸ διακόπτειν τὰς ἀπορίας, ἃς οἱ σοφισταὶ προτείνουσι, μὴ μέντοι γε τῷ κατ’ ἐμπειρίαν τῶν κατὰ τὴν ὅλην φύσιν συμβαινόντων ζῆν, ὅπερ ἰσοδυναμεῖ τῷ ὁμολογουμένως εἰπεῖν ζῆν, ἡνίκα μὴ τοῦτο μικροπρεπῶς συντείνει εἰς τὸ τῶν ἀδιαφόρων τυγχάνειν.

Stob Eclog. II 76, 3 W. Κλεάνθης γὰρ πρῶτος διαδεξάμενος αὐτοῦ (sc. τοῦ Ζήνωνος) τὴν αἵρεσιν προσέθηκε τῇ φύσει καὶ οὕτως ἀπέδωκε· τέλος ἐστὶ τὸ ὁμολογουμένως τῇ φύσει ζῆν. Ὅπερ ὁ Χρύσιππος σαφέστερον βουλόμενος ποιῆσαι, ἐξήνεγκε τὸν τρόπον τοῦτον· ζῆν κατ’ ἐμπειρίαν τῶν φύσει συμβαινόντων etc.

Cicero de finibus IV 14. Cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse dixissent, his verbis tria significari Stoici dicunt, unum eius modi vivere adhibentem scientiam earum rerum, quae natura evenirent; hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem, declarantem illud, quod a te dictum est, convenienter naturae vivere; alterum significari idem, ut si diceretur officia media omnia aut pleraque servantem vivere. 15. Hoc sic expositum dissimile est superiori. Illud enim rectum est (quod κατόρθωμα dicebas) contingitque sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in nonnullos insipientes potest. Tertium autem, omnibus aut maximis rebus iis, quae secundum naturam sint, fruentem vivere. Hoc non est positum in nostra actione; completur enim et ex eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus, quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate. Sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono degitur, quia coniuncta ei virtus est, in sapientem solum cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus est.

Cicero de fin. II 34. His omnibus, quos dixi, consequentes sunt fines bonorum, Aristippo simplex voluptas, Stoicis consentire naturae, quod esse volunt ‘e virtute’ id est honeste vivere; quod ita interpretantur: vivere cum intelligentia rerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemque contraria.

35. Ita tres sunt fines expertes honestatis - - una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id est in honestate.

Cicero de finibus III 9, 31. relinquitur ut summum bonum sit, vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae natura eveniant, seligentem quae secundum naturam, et, quae contra naturam sint, reicientem, id est convenienter congruenterque naturae vivere.

Stobaeus ecl. II 77, 16 W. Τέλος δέ φασιν εἶναι τὸ εὐδαιμονεῖν, οὗ ἕνεκα πάντα πράττεται, αὐτὸ δὲ πράττεται μὲν οὐδενὸς δὲ ἕνεκα· τοῦτο δὲ ὑπάρχειν ἐν τῷ κατ’ ἀρετὴν ζῆν, ἐν τῷ ὁμολογουμένως ζῆν, ἔτι, ταὐτοῦ ὄντος, ἐν τῷ κατὰ φύσιν ζῆν. Τὴν δὲ εὐδαιμονίαν ὁ Ζήνων ὡρίσατο τὸν τρόπον τοῦτον· εὐδαιμονία δ’ ἐστὶν εὔροια βίου. Κέχρηται δὲ καὶ Κλεάνθης τῷ ὅρῳ τούτῳ ἐν τοῖς ἑαυτοῦ συγγράμμασι καὶ ὁ Χρύσιππος καὶ οἱ ἀπὸ τούτων πάντες, τὴν εὐδαιμονίαν εἶναι λέγοντες οὐχ ἑτέραν τοῦ εὐδαίμονος βίου, καίτοι γε λέγοντες τὴν μὲν εὐδαιμονίαν σκοπὸν ἐκκεῖσθαι, τέλος δ’ εἶναι τὸ τυχεῖν τῆς εὐδαιμονίας, ὅπερ ταυτὸν εἶναι τῷ εὐδαιμονεῖν.

Δῆλον οὖν ἐκ τούτων, ὅτι ἰσοδυναμεῖ τὸ κατὰ φύσιν ζῆν καὶ τὸ καλῶς ζῆν καὶ τὸ εὖ ζῆν καὶ πάλιν τὸ καλὸν κἀγαθόν καὶ ἡ ἀρετὴ καὶ τὸ μέτοχον ἀρετῆς· καὶ ὅτι πᾶν ἀγαθὸν καλόν, ὁμοίως δὲ καὶ πᾶν αἰσχρὸν κακόν· δι’ ὃ καὶ τὸ Στωϊκὸν τέλος ἶσον δύνασθαι τῷ κατ’ ἀρετὴν βίῳ.

Michaël in Eth. Nicom. (Comm. graec. Vol. XX) ed. Heylb. p. 598, 20. ὅτι κατὰ μὲν τὰς τῶν ἄλλων φιλοσόφων, Ἐπικουρείων τε καὶ τῶν ὕστερον Στωϊκῶν περὶ εὐδαιμονίας ὑπολήψεις δύναταί τις εὐδαιμονίαν μεταδιδόναι καὶ τοῖς ἀλόγοις ζῴοις - - διὰ τούτων ἄν τις παραστήσειεν. - - εἰ τὸ κατὰ φύσιν διάγειν κατὰ τοὺς Στωϊκοὺς εὖ ζῆν ἐστι, τὸ δὲ εὖ ζῆν καὶ κατ’ αὐτοὺς καὶ κατ’ Ἐπίκουρον εὐδαιμονεῖν ἐστι, τὸ κατὰ φύσιν ἄρα διάγειν εὐδαιμονεῖν ἐστιν. ἀλλὰ μὴν ὑπάρχει τοῖς ἀλόγοις ζῴοις τὸ κατὰ φύσιν διάγειν ἀπὸ γενέσεως μέχρι τῆς ἀκμῆς· εὐδαιμονεῖν ἔστι ἄρα τὰ ἄλογα ζῷα.

p. 599, 6. πάλιν εἰ τὸ εὐδαιμονεῖν ἐστι κατὰ τοὺς Στωϊκοὺς τὸ ἔσχατον τῆς φυσικῆς ὀρέξεως, ἐφ’ ὃ ἐλθοῦσα ἡ φύσις τὸ οὗ ἕνεκα καὶ τὸ τέλος ἔχει, οὗ τυχοῦσα πλέον οὐθὲν ἐπιποθεῖ πλὴν τοῦ κατέχειν αὐτὸ τὸ οἰκεῖον ἀγαθὸν αὐτῇ καὶ μὴ ἀπολλύναι, τοῦτο δὲ ὑπάρχει καὶ τοῖς ἀλόγοις, μετέχει ἄρα καὶ τὰ ἄλογα ζῷα εὐδαιμονίας.

Cicero de finibus III 22. Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi existimet, ut duo sint ultima bonorum. Ut enim, si cui propositum sit conliniare hastam aliquo aut sagittam, sicut nos ultimum in bonis dicimus, sic illi facere omnia quae possit ut conliniet, huic in eiusmodi similitudine omnia sint facienda, ut conliniet, et tamen ut omnia faciat quo propositum assequatur sit hoc quasi ultimum quale nos summum in vita bonum dicimus, illud autem ut feriat quasi seligendum, non expetendum.