Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Diog. Laërt. VII 109. καὶ τὰ μὲν εἶναι καθήκοντα ἄνευ περιστάσεως, τὰ δὲ περιστατικά. καὶ ἄνευ μὲν περιστάσεως τάδε· ὑγιείας ἐπιμελεῖσθαι καὶ αἰσθητηρίων καὶ τὰ ὅμοια· κατὰ περίστασιν δὲ τὸ πηροῦν ἑαυτὸν καὶ τὴν κτῆσιν διαῤῥιπτεῖν.
ἀνὰ λόγον δὲ καὶ τῶν παρὰ τὸ καθῆκον.
ἔτι τῶν καθηκόντων τὰ μὲν ἀεὶ καθήκει, τὰ δὲ οὐκ ἀεί. καὶ ἀεὶ μὲν καθήκει τὸ κατ’ ἀρετὴν ζῆν, οὐκ ἀεὶ δὲ τὸ ἐρωτᾶν καὶ ἀποκρίνεσθαι καὶ περιπατεῖν καὶ τὰ ὅμοια. ὁ δ’ αὐτὸς λόγος καὶ ἐπὶ τῶν παρὰ τὸ καθῆκον. ἔστι δὲ καὶ ἐν τοῖς μέσοις τι καθῆκον, ὡς τὸ πείθεσθαι τοὺς παῖδας τοῖς παιδαγωγοῖς.
Cicero de finibus III 22. Cum vero illa, quae officia esse dixi, proficiscantur ab initiis naturae, necesse est ea ad haec referri, ut recte dici possit omnia officia eo referri, ut adipiscamur principia naturae, nec tamen ut hoc sit bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis naturae conciliationibus honesta actio; consequens enim est et post oritur, ut dixi. Est tamen ea secundum naturam multoque nos ad se expetendam magis hortatur quam superiora omnia.
Cicero de finibus III 17, 58. Sed cum quod honestum sit, id solum bonum esse dicamus, consentaneum tamen est, fungi officio, cum id officium nec in bonis ponamus, nec in malis. Est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius ratio reddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio reddi possit. Est autem officium, quod ita factum est, ut eius facti probabilis ratio reddi possit. Ex quo intelligitur, officium medium quiddam esse, quod neque in bonis ponatur, neque in contrariis. Quoniamque in iis rebus, quae neque in virtutibus sunt neque in vitiis, est tamen quiddam, quod usui possit esse, tollendum id non est. Est autem eius generis actio quoque quaedam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et facere eorum; quod autem ratione actum est, id officium appellamus; est igitur officium eius generis, quod nec in bonis putatur nec in contrariis. 59. Atque perspicuum etiam illud est, in istis rebus mediis aliquid agere sapientem. Iudicat igitur, cum agit, officium illud esse. Quodquoniam nunquam fallitur in iudicando, erit in mediis rebus officium. Quod efficitur hac etiam conclusione rationis: Quoniam enim videmus esse quiddam, quod recte factum appellemus, id autem est perfectum officium, erit etiam inchoatum, ut si iuste depositum reddere in recte factis sit, in officiis ponatur depositum reddere; illo enim addito iuste fit recte factum,
per se autem hoc ipsum reddere in officio ponitur. Quoniamque non dubium est, quin in iis, quae media dicamus, sit aliud sumendum, aliud reiciendum, quicquid ita fit aut dicitur, omne officio continetur. Ex quo intelligitur, quoniam se ipsi omnes natura diligant, tam insipientem quam sapientem sumpturum, quae secundum naturam sint, reiecturumque contraria. Ita est quoddam commune officium sapientis et insipientis; ex quo efficitur versari in iis, quae media dicamus.Stobaeus ecl. II 86, 10 W. πᾶν δὲ τὸ παρὰ τὸ καθῆκον ἐν λογικῷ γινόμενον ἁμάρτημα εἶναι· τὸ δὲ καθῆκον τελειωθὲν κατόρθωμα γίνεσθαι. παραμετρεῖσθαι δὲ τὸ μέσον καθῆκον ἀδιαφόροις τισί, καλουμένοις δὲ παρὰ φύσιν καὶ κατὰ φύσιν, τοιαύτην δ’ εὐφυίαν προσφερομένοις, ὥστ’ εἰ μὴ λαμβάνοιμεν αὐτὰ ἢ διωθοίμεθα ἀπερισπάστως, μὴ ἂν εὐδαιμονεῖν.