Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Seneca ep. 116, 1. Utrum satius sit modicos habere adfectus an nullos, saepe quaesitum est: nostri illos expellunt, Peripatetici temperant.

Lactant. div. instit. VI 14. Nam Stoici affectus omnes, quorum impulsu animus commovetur, ex homine tollunt, cupiditatem, laetitiam, metum, moestitiam: quorum duo priora ex bonis sunt aut futuris aut praesentibus; posteriora ex malis. Eodem modo haec quattuor morbos (ut dixi) vocant, non tam natura insitos, quam prava opinione susceptos: et idcirco eos censent exstirpari posse radicitus, si bonorum malorumque opinio falsa tollatur. Si enim nihil censeat sapiens bonum, nihil malum, nec cupiditate ardescet, nec laetitia gestiet, nec metu terrebitur nec aegritudine contrahetur.

Lactant. de ira cp. 17. Sed Stoici non viderunt esse discrimen recti et pravi; esse iram iustam, esse et iniustam; et quia medelam rei non inveniebant, voluerunt eam penitus excidere.

Cf. cp. 18. Quid opus est, inquiunt, ira, cum sine hoc affectu peccata corrigi possint.