Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Lactantius div. instit. VI 15. Videamus nunc iidem illi, qui vitia penitus excidunt, quid effecerint. Quattuor illos affectus, quos ex opinione bonorum malorumque nasci putant, quibus evulsis sanandum esse animum sapientis existimant, quoniam intelligunt et natura insitos esse et sine his nihil moveri, nihil agi posse, alia quaedam in eorum locum vicemque supponunt. Pro cupiditate substituunt voluntatem: quasi vero non multo sit praestabilius, bonum cupere quam velle: item pro laetitia gaudium, pro metu cautionem. At in illo quarto immutandi nominis eos ratio defecit. Itaque aegritudinem penitus, id est moestitiam doloremque animi sustulerunt.
ibidem paulo post: sed putemus, ut ipsi volunt, esse diversa. Nempe igitur cupiditatem esse dicent perseverantem ac perpetuam voluntatem: laetitiam vero insolenter se efferens gaudium: metum autem nimiam et excedentem modum cautionem. - - Eo igitur imprudentes revolvuntur, quo Peripatetici ratione perveniunt, ut vitia, quoniam tolli non possunt, medie temperanda sint.
Cicero Tusc. disp. IV 12. Natura enim omnes ea, quae bona videntur, sequuntur fugiuntque contraria. Quam ob rem simul obiecta species est cuiuspiam, quod bonum videatur, ad id adipiscendum impellit
ipsa natura. Id cum constanter prudenterque fit, eius modi adpetitionem Stoici βούλησιν appellant, nos appellemus voluntatem. Eam illi putant in solo esse sapiente, quam sic definiunt: voluntas est, quae quid cum ratione desiderat. Quae autem ⟨a⟩ ratione aversa incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis invenitur. 13. Itemque cum ita movemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit. Nam cum ratione animus movetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur; cum autem inaniter et effuse animus exultat, tum illa laetitia gestiens vel nimia dici potest, quam ita definiunt: sine ratione animi elationem. Quoniamque ut bona natura adpetimus, sic a malis natura declinamus, quae declinatio cum ratione fiet, cautio appelletur, eaque intellegatur in solo esse sapiente; quae autem sine ratione et cum exanimatione humili atque fracta, nominatur metus; est igitur metus ⟨a⟩ ratione aversa cautio. 14. Praesentis autem mali sapientis affectio nulla est, stultorum aegritudo est, eaque adficiuntur in malis opinatis animosque demittunt et contrahunt rationi non obtemperantes. Itaque haec prima definitio est, ut aegritudo sit animi adversante ratione contractio. Sic quattuor perturbationes sunt, tres constantiae, quoniam aegritudini nulla constantia opponitur.Plutarchus de virtute morali cp. 9 p. 449a. Οἷς καὶ αὐτοὶ (scil. Stoici) τρόπον τινὰ διὰ τὴν ἐνάργειαν ὑπείκοντες αἰδεῖσθαι τὸ αἰσχύνεσθαι καλοῦσι καὶ τὸ ἥδεσθαι χαίρειν καὶ τοὺς φόβους εὐλαβείας ταύτην μὲν οὐδενὸς ἂν αἰτιασαμένου τὴν εὐφημίαν, εἰ τὰ αὐτὰ πάθη προστιθέμενα μὲν τῷ λογισμῷ τούτοις καλοῦσι τοῖς ὀνόμασι, μαχόμενα δὲ καὶ βιαζόμενα τὸν λογισμὸν ἐκείνοις. ὅταν δὲ δακρύοις ἐλεγχόμενοι καὶ τρόμοις καὶ χρόας μεταβολαῖς ἀντὶ λύπης καὶ φόβου δηγμούς τινας καὶ συνεόρσεις λέγωσι, καὶ προθυμίας τὰς ἐπιθυμίας ὑποκορίζωνται, σοφιστικὰς δοκοῦσιν, οὐ φιλοσόφους δικαιώσεις καὶ ἀποδράσεις ἐκ τῶν πραγμάτων μηχανᾶσθαι διὰ τῶν ὀνομάτων. καίτοι πάλιν αὐτοὶ τάς τε χαρὰς ἐκείνας καὶ τὰς βουλήσεις καὶ τὰς εὐλαβείας εὐπαθείας καλοῦσιν, οὐκ ἀπαθείας, ὀρθῶς ἐνταῦθα χρώμενοι τοῖς ὀνόμασι.
Galenus de H. et Plat. decr. IV 4 (140) p. 354 M.Chrysippus inducitur: μὴ συγχωρῶν ἐπὶ ταὐτοῦ λέγειν αἰσχύνεσθαι καὶ αἰδεῖσθαι, μήδ’ ἥδεσθαι καὶ χαίρειν, ἀλλ’ ἀκριβοῦν ἅπαντα καὶ μέχρι τῶν ὀνομάτων ἀξιῶν (αὐτὸν) ἐν τοῖς συγγράμμασιν.