Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Cicero de finibus III 36. Omne autem quod honestum sit, id esse propter se expetendum - haec est tuenda sententia maxime - Stoicis. 38. et eodem modo turpia per se esse fugienda. 39. Stultitiam autem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam cum dicimus esse fugienda propter eas res, quae ex ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod positum est, solum id esse malum quod turpe sit, haec pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, quae oriuntur e vitiis. Quas enim κακίας Graeci appellant, vitia malo quam malitias nominare.
Cicero de legibus I 14, 40. Quodsi homines ab iniuria poena, non natura arcere deberet, quaenam sollicitudo vexaret impios, sublato suppliciorum metu? quorum tamen nemo tam audax unquam fuit, quin aut abnueret a se commissum esse facinus, aut iusti sui doloris causam aliquam fingeret, defensionemque facinoris a naturae iure aliquo quaereret. Quae si appellare audent impii, quo tandem studio colentur a bonis? - Quodsi poena, si metus supplicii, non ipsa turpitudo deterret ab iniuriosa facinorosaque vita, nemo est iniustus, atque incauti potius habendi sunt improbi. 41. Tum autem qui non ipso honesto movemur, ut boni viri simus, sed utilitate aliqua atque fructu, callidi sumus, non boni. Nam quid faciet is homo in tenebris, qui nihil timet nisi testem et iudicem? quid in deserto quo loco nactus, quem multo auro spoliare possit, imbecillum atque solum? Noster quidem hic natura iustus vir ac bonus etiam colloquetur, iuvabit, in viam deducet: is vero qui nihil alterius causa faciet, metietur suis commodis omnia, videtis credo quid sit acturus. Quodsi negabit, se illi vitam erepturum et aurum ablaturum, nunquam ob eam causam negabit, quod id natura turpe iudicet, sed quod metuat, ne emanet, id est ne malum habeat.