Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Cicero Tusc. disp. IV 20. Voluptatis autem partes hoc modo discribunt, ut malivolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio voluptas suavitate auditus animum deleniens; et qualis est haec aurium, tales sunt et oculorum et tactionum et odorationum et saporum, quae sunt omnes unius generis ad perfundendum animum tamquam inliquefactae voluptates. Iactatio est voluptas gestiens et se efferens insolentius.
Cicero de finibus II 4, 13. Sed hoc interest, quod voluptas dicitur etiam in animo, vitiosa res, ut Stoici putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine ratione, opinantis se magno bono frui.