Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Lactant. div. instit. V 17. In omnibus enim videmus animalibus, quia sapientia carent, conciliatricem sui esse naturam. Nocent igitur aliis, ut sibi prosint; nesciunt enim, quia malum est nocere. Homo vero, qui scientiam boni ac mali habet, abstinet se a nocendo, etiam cum incommodo suo; quod animal irrationale facere non potest: et ideo inter summas hominis virtutes innocentia numeratur. Quibus rebus apparet,
sapientissimum esse, qui mavult perire, ne noceat, ut id officium, quo a mutis discernitur servet.Origenes contra Celsum VII 50 Vol. II p. 265, 22 Kö. (p. 778 Del.). οὐδὲ γὰρ τὸ κοινωνικὸν περιγέγραπται ὥσπερ ἀπὸ τῶν ἀλόγων ζῴων οὕτω καὶ ἀπὸ τῶν ἀγροικοτέρων ἀνθρώπων· ἀλλ’ ἐπίσης ὁ ποιήσας ἡμᾶς πρὸς πάντας ἀνθρώπους πεποίηκε κοινωνικούς.
Proclus in Plat. Alcib. pr. Vol. III p. 64 ed. Cousin. Οἱ μὲν γὰρ ἀπὸ ⟨τῆς⟩ Στοᾶς εὐθὺς τὰ τοιαῦτα πάντα ὡς μοχθηρὰ διαβάλλουσιν. Οὔτε γὰρ ἐξαπατᾶν ἐστι δικαίως κατ’ αὐτοὺς οὔτε βιάζεσθαι οὔτε ἀποστερεῖν, ἀλλ’ ἑκάστη τῶν πράξεων τούτων ἀπὸ μοχθηρᾶς πρόεισιν ἕξεως καὶ ἄδικός ἐστιν. Οἱ δὲ ἀρχαῖοι μέσα τὰ τοιαῦτα τίθενται πάντα etc.
Cicero de finibus III 70. Amicitiam autem adhibendam esse censent, quia sit ex eo genere, quae prosunt. Quamquam autem in amicitia alii dicant aeque caram esse sapienti rationem amici ac suam, alii autem sibi cuique cariorem suam, tamen hi quoque posteriores fatentur alienum esse a iustitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid de aliquo, quod sibi assumat. Minime vero probatur - aut iustitiam aut amicitiam propter utilitates adscisci aut probari. Eaedem enim utilitates poterunt eas labefactare atque pervertere. Etenim nec iustitia nec amicitia esse omnino poterunt, nisi ipsae per se expetuntur.