Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Cicero de finibus III 64. Quoniamque illa vox inhumana et scelerata ducitur eorum, qui negant se recusare, quominus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur (quod vulgari quodam versu Graeco pronuntiari solet), certe verum est etiam iis, qui aliquando futuri sint, esse propter ipsos consulendum. Ex hac animorum affectione testamenta commendationesque morientium natae sunt.
Cicero de finibus III 65. Quodque nemo in summa solitudine vitam agere velit ne cum infinita quidem voluptatum abundantia, facile intellegitur nos ad coniunctionem congregationemque hominum et ad naturalem communitatem esse natos. Impellimur autem natura,
ut prodesse velimus quam plurimis in primisque docendo rationibusque prudentiae tradendis. 66. Itaque non facile est invenire, qui, quod sciat ipse, non tradat alteri; ita non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Atque ut tauris natura datum est, ut pro vitulis contra leones summa vi impetuque contendant, sic ii qui valent opibus atque id facere possunt, ut de Hercule et de Libero accepimus, ad servandum genus hominum natura incitantur. - Quem ad modum igitur membris utimur prius quam didicimus, cuius ea causa utilitatis habeamus, sic inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus. Quod ni ita se haberet, nec iustitiae ullus esset nec bonitati locus.Cicero de legibus I 10, 28. nihil est profecto praestabilius, quam plane intellegi, nos ad iustitiam esse natos, neque opinione, sed natura constitutum esse ius. Id iam patebit, si hominum inter ipsos societatem coniunctionemque perspexeris. 29. Nihil est enim unum uni tam simile, tam par, quam omnes inter nosmet ipsos sumus: quod si depravatio consuetudinum, si opinionum vanitas non imbecillitatem animorum torqueret et flecteret, quocunque coepisset, sui nemo ipse tam similis esset, quam omnes sunt omnium. Itaque quaecunque est hominis definitio, una in omnes valet. 30. Quod argumenti satis est, nullam dissimilitudinem esse in genere: quae si esset, non una omnes definitio contineret. Etenim ratio, qua una praestamus beluis, per quam coniectura valemus, argumentamur, refellimus, disserimus, conficimus aliquid, concludimus certe est communis, doctrina differens, discendi quidem facultate par. Nam et sensibus eadem omnia comprehenduntur: et ea quae movent sensus, itidem movent omnium: quaeque in animis imprimuntur, de quibus ante dixi, inchoatae intelligentiae, similiter in omnibus imprimuntur: interpresque mentis oratio verbis discrepat, sententiis congruens. Nec est quisquam gentis ullius, qui ducem ⟨naturam⟩ nactus ad virtutem pervenire non possit.
Cicero de legibus I 15, 43. Atque si natura confirmatura ius non erit, virtutes omnes tollentur. Ubi enim liberalitas, ubi patriae caritas, ubi pietas, ubi aut bene merendi de altero aut referendae gratiae voluntas poterit existere? Nam haec nascuntur ex eo, quia natura propensi sumus ad diligendos homines, quod fundamentum iuris est. Neque solum in homines obsequia, sed etiam in deos caerimoniae religionesque tollentur: quas non metu, sed ea coniunctione, quae est homini cum deo, conservandas puto.