Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Cicero de finibus III 21, 71. Ius autem, quod ita dici apellarique possit, id esse natura, alienumque esse a sapiente non modo iniuriam cui facere, verum etiam nocere. Nec vero rectum est cum amicis aut bene meritis consociare aut coniungere iniuriam. Gravissimeque - defenditur numquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et, quicquid aequum iustumque esset, id etiam honestum, vicissimque quicquid esset honestum, iustum etiam atque aequum fore.

Proclus in Plat. Alcib. pr. p. 318 Creuzer. Ὁ μὲν δὴ συλλογισμὸς ὅλος ὁ κατασκευάζων ὅτι τὸ δίκαιον συμφέρον οὑτωσὶ πρόεισι· πᾶν δίκαιον καλόν, πᾶν καλὸν ἀγαθόν· πᾶν ἄρα δίκαιον ἀγαθόν· ἀλλὰ μὴν καὶ τὸ ἀγαθὸν τῷ συμφέροντι ταὐτόν· πᾶν ἄρα δίκαιον συμφέρον (sequitur alius syllogismus, inverso menbrorum ordine). Οὔτε γὰρ τὸ ἀγαθὸν τῆς ψυχῆς ἐν ἄλλῳ τινὶ ἢ ἐν τῇ ἀρετῇ ὑφέστηκεν, οὔτε τὸ καλόν, ἀλλὰ πᾶν τὸ ἀγαθὸν κατ’ ἀρετὴν ἀφώρισται, καὶ τὸ αὐτὸ καλόν ἐστιν ὅπερ ἀγαθόν, καὶ ταῦτα ἀμφότερα δίκαιά ἐστι. Κἂν γὰρ σῶφρον ᾖ καὶ ἀνδρεῖον, δίκαιόν ἐστι διὰ τὴν τῶν ἀρετῶν ἀντακολούθησιν· οὐ γάρ ἐστι σωφρονεῖν μὲν ἀδίκως δὲ ζῆν, οὐδὲ ἀνδρίζεσθαι μέν, στέρεσθαι δέ ποτε δικαιοσύνης, ἀλλὰ τὸ αὐτὸ τῆς ζωῆς εἶδος ἐκ πασῶν ὑφέστηκε τῶν ἀρετῶν.

Cicero de legibus I 16, 44. Nec solum ius et iniuria natura diiudicantur, sed omnino omnia honesta ac turpia. Nam et communis intelligentia notas nobis res efficit easque in animis nostris inchoavit, ut honesta in virtute ponantur, in vitiis turpia. Haec autem in opinione existimare, non in natura posita, dementis est. Nam nec arboris nec equi virtus, quae dicitur (in quo abutimur nomine) in opinione

sita est, sed in natura. Quodsi ita est, honesta quoque et turpia natura diiudicanda sunt. Nam si opinione universa virtus, eadem eius etiam partes probarentur. Quis igitur prudentem et, ut ita dicam, catum non ex ipsius habitu, sed ex aliqua re externa iudicet? Est enim virtus perfecta ratio; quod certe in natura est. Igitur omnis honestas eodem modo.

Cicero de legibus I 17, 45. Nam ut vera et falsa, ut consequentia et contraria sua sponte, non aliena iudicantur: sic constans et perpetua ratio vitae, quae est virtus, itemque inconstantia, quod est vitium, sua natura probabitur. Nos ingenia iuvenum ïudicamus natura: non item virtutes et vitia, quae existunt ab ingeniis, iudicabuntur? An ea aliter: honesta et turpia non ad naturam referri necesse erit? Quod laudabile bonum est, in se habeat quod laudetur necesse est: ipsum enim bonum non est opinionibus, sed natura. Nam ni ita esset, beati quoque opinione essent. Quo quid dici potest stultius? Quare quum et bonum et malum natura iudicetur et ea sint principia naturae: certe honesta quoque et turpia simili ratione diiudicanda et ad naturam referenda sunt.

Plutarchus de Stoic. repugn. cp. 15 p. 1040a. Ἐν δὲ τοῖς πρὸς αὐτὸν Πλάτωνα περὶ Δικαιοσύνης εὐθὺς ἐξ ἀρχῆς ἐνάλλεται τῷ περὶ θεῶν λόγῳ καί φησιν οὔτ’ ὀρθῶς ἀποτρέπειν τῷ ἀπὸ τῶν θεῶν φόβῳ τῆς ἀδικίας τὸν Κέφαλον, εὐδιάβλητόν τ’ εἶναι καὶ πρὸς τοὐναντίον ἐξάγειν πολλοὺς περισπασμοὺς καὶ πιθανότητας ἀντιπιπτούσας τὸν περὶ τῶν ὑπὸ τοῦ θεοῦ κολάσεων λόγον, ὡς οὐδὲν διαφέροντα τῆς Ἀκκοῦς καὶ τῆς Ἀλφιτοῦς, δι’ ὧν τὰ παιδάρια τοῦ κακοσχολεῖν αἱ γυναῖκες ἀνείργουσιν. Οὕτω δὲ διασύρας τὰ τοῦ Πλάτωνος, ἐπαινεῖ πάλιν ἐν ἄλλοις καὶ προφέρεται τὰ τοῦ Εὐριπίδου ταυτί πολλάκις·

(Nauck fr. trag. p 679) ἀλλ’ ἔστι, κεἴ τις ἐγγελᾷ λόγῳ, Ζεὺς καὶ θεοὶ βρότεια λεύσσοντες πάθη.

Marcianus libro I institut. (Vol. I p. 11, 25 Mommsen)sed et philosophus summae Stoicae sapientiae Chrysippus sic incipit libro quem fecit περὶ νόμου: ὁ νόμος πάντων ἐστὶ βασιλεὺς θείων τε καὶ ἀνθρωπίνων πραγμάτων· δεῖ δὲ αὐτὸν προστάτην τε εἶναι τῶν καλῶν καὶ τῶν αἰσχρῶν καὶ ἄρχοντα καὶ ἡγεμόνα, καὶ κατὰ τοῦτο κανόνα τε εἶναι δικαίων καὶ ἀδίκων καὶ τῶν φύσει πολιτικῶν ζῴων προστακτικὸν μὲν ὧν ποιητέον, ἀπαγορευτικὸν δὲ ὧν οὐ ποιητέον.

Cicero de legibus I 6, 18. Igitur doctissimis viris proficisci placuit a lege: haud scio an recte, si modo, ut iidem definiunt, lex est ratio summa, insita in natura, quae iubet ea quae facienda sunt prohibetque contraria. Eadem ratio, cum est hominis mente confirmata et perfecta, lex est. 19. Itaque arbitrantur prudentiam esse legem, cuius ea vis sit, ut recte facere iubeat, vetet delinquere: eamque rem illi Graeco putant nomine ⟨a⟩ suum cuique tribuendo appellatam - - - - a lege ducendum est iuris exordium: ea est enim naturae vis, ea mens ratioque prudentis, ea iuris atque iniuriae regula - - quae saeclis omnibus ante nata est, quam scripta lex ulla aut quam omnino civitas constituta.

Cicero de legibus II 8. legem neque hominum ingeniis excogitatam nec scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod universum mundum regeret imperandi prohibendique sapientia. Ita principem legem illam et ultimam mentem esse dicebant omnia ratione aut cogentis aut vetantis dei; ex quo illa lex, quam di humano generi dederunt, recte est laudata; est enim ratio mensque sapientis ad iubendum et ad deterrendum idonea. 9. iussa ac vetita populorum vim habere ad recte facta vocandi et a peccatis avocandi, quae vis non modo senior est quam aetas populorum et civitatium, sed aequalis illius caelum atque terras tuentis et regentis dei. 10. Neque enim esse mens divina sine ratione potest, nec ratio divina non hanc vim in rectis pravisque sanciendis habet. - Quam ob rem lex vera atque princeps apta ad iubendum et ad vetandum ratio est recta summi ovis.

Cicero de legibus I 12, 33. Quodsi, quo modo est natura, sic iudicio homines humani (ut ait poëta) nihil a se alienum putarent coleretur ius aeque ab omnibus. Quibus enim ratio a natura data est, iisdem etiam recta ratio data est: ergo etiam lex, quae est recta ratio in iubendo et vetando: si lex, ius quoque. At omnibus ratio. Ius igitur datum est omnibus. Recteque Socrates exsecrari eum solebat, qui primus utilitatem a iure seiunxisset: id enim querebatur caput esse exitiorum omnium.

Cicero de legibus II 11. Omnem enim legem, quae quidem recte lex appellari possit, esse laudabilem quibusdam talibus argumentis docent. Constat profecto ad salutem civium civitatumque incolumitatem vitamque hominum quietam et beatam inventas esse leges, eosque, qui primum eius modi scita sanxerint, populis ostendisse ea se scripturos atque laturos, quibus illi adscitis susceptisque honeste beateque viverent; quaeque ita composita sanctaque essent, eas leges videlicet nominarunt. Ex quo intellegi par est eos, qui perniciosa et iniusta populis iussa descripserint, cum contra fecerint quam polliciti professique sint, quidvis potius tulisse quam leges. 12. Quaero igitur - sicut illi solent: quo si civitas careat, ob eam ipsam causam, quod eo careat,

pro nihilo habenda sit, id estne numerandum in bonis? - Ac maxumis quidem. - Lege autem carens civitas estne ob ⟨id⟩ ipsum habenda nullo loco? - Dici aliter non potest. - Necesse est igitur legem haberi in rebus optimis.

Cicero de legibus I 15, 42. Iam vero illud stultissimum, existimare omnia iusta esse, quae sancita sint in populorum institutis aut legibus. Etiamne si quae leges sint tyrannorum? - - - - Est enim unum ius, quo devincta est hominum societas et quod lex constituit una; quae lex est recta ratio imperandi atque prohibendi: quam qui ignorat, is est iniustus, sive est illa scripta uspiam, sive nusquam.

Cicero de legibus I 15, 42. Quod si iustitia est obtemperatio scriptis legibus institutisque populorum et si, ut iidem dicunt, utilitate omnia metienda sunt, negliget leges eosque perrumpet, si poterit, is, qui sibi eam rem fructuosam putabit fore. Ita fit, ut nulla sit omnino iustitia, si neque natura est eaque, quae propter utilitatem constituitur, utilitate alia convellitur.

Cicero de legibus I 16, 43. Quodsi populorum iussis, si principum decretis, si sententiis iudicum iura constituerentur: ius esset latrocinari, ius adulterare, ius testamenta falsa supponere, si haec suffragiis aut scitis multitudinis probarentur. 44. Quod si tanta potestas est stultorum sententiis atque iussis, ut eorum suffragiis rerum natura vertatur: cur non sanciunt, ut quae mala perniciosaque sunt habeantur pro bonis ac salutaribus? aut cur ius ex iniuria lex facere possit, bonum eadem facere non possit ex malo? Atqui nos legem bonam a mala nulla alia nisi naturae norma dividere possumus.

Cicero Tusculan. disp. I 45, 108. Sed quid singulorum opiniones animadvertam, nationum varios errores perspicere cum liceat? Condiunt Aegyptii mortuos et eos servant domi, Persae etiam cera circumlitos condunt, ut quam maxime permaneant diuturna corpora. Magorum mos est, non humare corpora suorum, nisi a feris sint ante laniata. In Hyrcania plebs publicos alit canes, optimates domesticos (nobile autem genus canum illud scimus esse) sed pro sua quisque facultate parat, a quibus lanietur, eamque optimam illi esse censent sepulturam. Permulta alia colligit Chrysippus, ut est in omni historia curiosus: sed ita tetra sunt quaedam, ut ea fugiat et reformidet oratio.