Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Cicero de finibus III 21, 71. Ius autem, quod ita dici apellarique possit, id esse natura, alienumque esse a sapiente non modo iniuriam cui facere, verum etiam nocere. Nec vero rectum est cum amicis aut bene meritis consociare aut coniungere iniuriam. Gravissimeque - defenditur numquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et, quicquid aequum iustumque esset, id etiam honestum, vicissimque quicquid esset honestum, iustum etiam atque aequum fore.

Proclus in Plat. Alcib. pr. p. 318 Creuzer. Ὁ μὲν δὴ συλλογισμὸς ὅλος ὁ κατασκευάζων ὅτι τὸ δίκαιον συμφέρον οὑτωσὶ πρόεισι· πᾶν δίκαιον καλόν, πᾶν καλὸν ἀγαθόν· πᾶν ἄρα δίκαιον ἀγαθόν· ἀλλὰ μὴν καὶ τὸ ἀγαθὸν τῷ συμφέροντι ταὐτόν· πᾶν ἄρα δίκαιον συμφέρον (sequitur alius syllogismus, inverso menbrorum ordine). Οὔτε γὰρ τὸ ἀγαθὸν τῆς ψυχῆς ἐν ἄλλῳ τινὶ ἢ ἐν τῇ ἀρετῇ ὑφέστηκεν, οὔτε τὸ καλόν, ἀλλὰ πᾶν τὸ ἀγαθὸν κατ’ ἀρετὴν ἀφώρισται, καὶ τὸ αὐτὸ καλόν ἐστιν ὅπερ ἀγαθόν, καὶ ταῦτα ἀμφότερα δίκαιά ἐστι. Κἂν γὰρ σῶφρον ᾖ καὶ ἀνδρεῖον, δίκαιόν ἐστι διὰ τὴν τῶν ἀρετῶν ἀντακολούθησιν· οὐ γάρ ἐστι σωφρονεῖν μὲν ἀδίκως δὲ ζῆν, οὐδὲ ἀνδρίζεσθαι μέν, στέρεσθαι δέ ποτε δικαιοσύνης, ἀλλὰ τὸ αὐτὸ τῆς ζωῆς εἶδος ἐκ πασῶν ὑφέστηκε τῶν ἀρετῶν.

Cicero de legibus I 16, 44. Nec solum ius et iniuria natura diiudicantur, sed omnino omnia honesta ac turpia. Nam et communis intelligentia notas nobis res efficit easque in animis nostris inchoavit, ut honesta in virtute ponantur, in vitiis turpia. Haec autem in opinione existimare, non in natura posita, dementis est. Nam nec arboris nec equi virtus, quae dicitur (in quo abutimur nomine) in opinione

sita est, sed in natura. Quodsi ita est, honesta quoque et turpia natura diiudicanda sunt. Nam si opinione universa virtus, eadem eius etiam partes probarentur. Quis igitur prudentem et, ut ita dicam, catum non ex ipsius habitu, sed ex aliqua re externa iudicet? Est enim virtus perfecta ratio; quod certe in natura est. Igitur omnis honestas eodem modo.

Cicero de legibus I 17, 45. Nam ut vera et falsa, ut consequentia et contraria sua sponte, non aliena iudicantur: sic constans et perpetua ratio vitae, quae est virtus, itemque inconstantia, quod est vitium, sua natura probabitur. Nos ingenia iuvenum ïudicamus natura: non item virtutes et vitia, quae existunt ab ingeniis, iudicabuntur? An ea aliter: honesta et turpia non ad naturam referri necesse erit? Quod laudabile bonum est, in se habeat quod laudetur necesse est: ipsum enim bonum non est opinionibus, sed natura. Nam ni ita esset, beati quoque opinione essent. Quo quid dici potest stultius? Quare quum et bonum et malum natura iudicetur et ea sint principia naturae: certe honesta quoque et turpia simili ratione diiudicanda et ad naturam referenda sunt.