Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Stobaeus ecl. II 64, 18 W. Ἀρετὰς δ’ εἶναι πλείους φασὶ καὶ ἀχωρίστους ἀπ’ ἀλλήλων, καὶ τὰς αὐτὰς τῷ ἡγεμονικῷ μέρει τῆς ψυχῆς καθ’ ὑπόστασιν, καθ’ ὃ δὴ καὶ σῶμα πᾶσαν ἀρετὴν εἶναί τε καὶ λέγεσθαι, τὴν γὰρ διάνοιαν καὶ τὴν ψυχὴν σῶμα εἶναι· τὸ γὰρ συμφυὲς πνεῦμα ἡμῖν ἔνθερμον ὂν ψυχὴν ἡγοῦνται.

Stobaeus ecl. II 65, 1 Wachsm. βούλονται δὲ καὶ τὴν ἐν ἡμῖν ψυχὴν ζῷον εἶναι· ζῆν τε γὰρ καὶ αἰσθάνεσθαι· καὶ μάλιστα τὸ ἡγεμονικὸν μέρος αὐτῆς, ὃ δὴ καλεῖται διάνοια. διὸ καὶ πᾶσαν ἀρετὴν ζῷον εἶναι, ἐπειδὴ ἡ αὐτὴ ⟨τῇ⟩ διανοίᾳ ἐστὶ κατὰ τὴν οὐσίαν. κατὰ τοῦτο γάρ φασι καὶ τὴν φρόνησιν φρονεῖν· ἀκολουθεῖ γὰρ αὐτοῖς τὸ οὕτως λέγειν.

Seneca epist. 113, 1. quid sentiam de hac quaestione, iactata apud nostros: an iustitia fortitudo prudentia ceteraeque virtutes animalia sint. Hac subtilitate effecimus, Lucili carissime, ut exercere ingenium inter inrita videremur et disputationibus nihil profuturis otium terere. Faciam, quod desideras, et quid nostris videatur, exponam. - - - quae sint ergo, quae antiquos moverint, dicam. Animum constat animal esse, cum ipse efficiat, ut simus animalia, [et] cum ab illo animalia nomen hoc traxerint. virtus autem nihil aliud est quam animus quodammodo se habens: ergo animal est. Deinde virtus agit aliquid. agi autem nihil sine inpetu potest. si inpetum habet, qui nulli est nisi animali, animal est. Si animal est, inquit, virtus, habet ipsa virtutem. Quidni habeat se ipsam? quomodo sapiens omnia per virtutem gerit, sic virtus per se. Ergo, inquit, et omnes artes animalia sunt et omnia, quae cogitamus quaeque mente conplectimur. sequitur, ut multa milia animalium habitent in his angustiis pectoris et singuli multa simus animalia aut multa habeamus animalia. Quaeris, quid adversus istuc respondeatur? unaquaeque ex istis res animal erit: multa animalia non erunt. quare? dicam, si mihi adcommodaveris subtilitatem et intentionem tuam. Singula animalia singulas habere debent substantias. ista omnia unum animum habent. itaque singula esse possunt, multa esse non possunt. Ego et animal sum et homo, non tamen duos esse dices. quare? quia separati debent esse (ita dico, alter ab altero debet esse diductus) ut duo sint. Quicquid in uno multiplex est, sub unam naturam cadit. itaque unum est. Et animus meus animal est et ego animal sum: duo tamen non sumus. quare? quia animus mei pars est. Tunc aliquid per se numerabitur, cum per se stabit: ubi vero alterius membrum erit, non poterit videri aliud. quare? dicam: quia quod aliud est, suum oportet esse et proprium et totum et intra se absolutum.

Ibidem § 24: Non sunt, inquit, virtutes multa animalia et tamen animalia sunt. nam quemaqmodum aliquis et poëta est et orator, et tamen unus, sic virtutes istae animalia sunt, sed multa non sunt.

Diog. Laërt. VII 128. φύσει τε τὸ δίκαιον εἶναι καὶ μὴ θέσει, ὡς καὶ τὸν νόμον καὶ τὸν ὀρθὸν λόγον, καθά φησι Χρύσιππος ἐν τῷ περὶ τοῦ Καλοῦ.