Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Plutarchus de Stoic. repugn. cp. 15 p. 1041a. Καὶ μὴν ἐν ταῖς περὶ Δικαιοσύνης ἀποδείξεσι λέγει ῥητῶς ὅτι πᾶν κατόρθωμα καὶ εὐνόμημα καὶ δικαιοπράγημά ἐστι· τὸ δέ γε κατ’ ἐγκράτειαν ἢ καρτερίαν ἢ φρόνησιν ἢ ἀνδρείαν πραττόμενον κατόρθωμά ἐστιν· ὥστε καὶ δικαιοπράγημα.
Lactant. div. instit. V 17. Denique, ut concludam disputationem, non posse eundem iustum esse ac stultum, eundem sapientem et iniustum, docet ipsa ratio. Qui enim stultus est, quid sit iustum ac bonum nescit et ideo semper peccat. Ducitur enim quasi captivus a vitiis, nec resistere ullo modo potest, quia caret virtute, quam nescit. Ιustus autem ab omni peccato se abstinet; quod aliter facere non potest, quam si habeat recti pravique notitiam. Rectum autem discernere a pravo quis potest nisi sapiens? Ita, fit ut nunquam possit esse iustus, qui stultus est, neque sapiens qui fuerit iniustus.
ibidem: Stultitia igitur est in factis dictisque per ignorantiam recti ac boni erratio.
Plutarchus de Stoic. repugn. cp. 27 p. 1046e.Τὰς ἀρετάς φησιν ἀντακολουθεῖν ἀλλήλαις, οὐ μόνον τῷ τὸν μίαν ἔχοντα πάσας ἔχειν, ἀλλὰ καὶ τῷ τὸν κατὰ μίαν ὁτιοῦν ἐνεργοῦντα κατὰ πάσας ἐνεργεῖν· οὔτε γὰρ ἄνδρα φησὶ τέλειον εἶναι τὸν μὴ πάσας ἔχοντα τὰς ἀρετάς, οὔτε πρᾶξιν τελείαν, ἥτις οὐ κατὰ πάσας πράττεται τὰς ἀρετάς.
Hieronymus ep. 66 (ad Pammachium) 3. Quattuor virtutes describunt Stoici, ita sibi invicem nexas et mutuo cohaerentes, ut qui unam non habuerit omnibus careat: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam.