Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Cicero Tusculan. disput. IV 24, 53. Fortitudo est igitur affectio animi, legi summae in perpetiendis rebus obtemperans; vel conservatio stabilis iudicii in eis rebus, quae formidolosae videntur, subeundis et repellendis; vel scientia rerum formidolosarum contrariarumque aut omnino neglegendarum, conservans earum rerum stabile iudicium; vel brevius, ut Chrysippus: - nam superiores definitiones erant Sphaeri, hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici: sunt enim omnino omnes fere similes, sed declarant communes notiones alia magis alia - quo modo igitur Chrysippus? Fortitudo est, inquit, scientia rerum perferendarum vel affectio animi, in patiendo ac perferendo summae legi parens sine timore.

Philo de sept. et fest. dieb. Vol. II Mang. p. 360. τὴν ἀνδρείαν ἀρετὴν περὶ τὰ δεινὰ πραγματευομένην ἴσασιν οἱ μὴ παντελῶς ἄμουσοι καὶ ἀχόρευτοι, κἂν ἐπὶ βραχὺ παιδείας προσάψωνται τῶν ὑπομενετέων οὖσαν ἐπιστήμην.