Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Cicero Acad. Pr. II 45, 138. Testatur saepe Chrysippus, tres solas esse sententias quae defendi possint de finibus bonorum. Circumcidit et amputat multitudinem: aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrumque; nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen voluptatis fugere, sed in vicinitate versari: quod facere eos etiam, qui illud idem cum honestate coniungerent; nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent: ita tres relinquit sententias, quas putat probabiliter posse defendi.

ibid. 46, 140. Unum igitur par, quod depugnet, reliquum est, voluptas cum honestate. De quo Chrysippo fuit, quantum ego sentio, non magna contentio. Alteram si sequare, multa ruunt et maxime

communitas cum hominum genere, caritas, amicitia, iustitia, reliquae virtutes; quarum esse nulla potest, nisi erit gratuita. Nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium impellitur, ea non est virtus, sed fallax imitatio simulatioque virtutis.

Cicero de finib. II 14, 44. Ita ceterorum sententiis semotis relinquitur, non mihi cum Torquato, sed virtuti cum voluptate certatio. Quam quidem certationem homo et acutus et diligens, Chrysippus non contemnit; totumque discrimen summi boni in earum comparatione positum putat.