Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Cicero de finibus I 11, 39. At etiam Athenis, ut a patre audiebam, facete et urbane Stoicos irridente, statua est in Ceramico Chrysippi sedentis, porrecta manu, quae manus significet, illum in hac esse rogatiuncula delectatum: Num quidnam manus tua sic affecta, quemadmodum affecta nunc est, desiderat? Nihil sane. At, si voluptas esset bonum, desideraret? Ita credo. Non est igitur voluptas bonum.

(paullo post:) primum tibi recte, Chrysippe, concessum est, nihil desiderare manum, cum ita esset affecta: secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse desideraturam.

Cicero de finibus III 17, 57. De bona autem fama (quam enim appellant εὐδοξίαν, aptius est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam) Chrysippus quidem et Diogenes, detracta utilitate, ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant: quibus ego vehementer assentior. Qui autem post eos fuerunt, cum Carneadem sustinere non possent, hanc quam dixi bonam famam ipsam propter se praepositam et sumendam esse dixerunt.

Seneca epist. ad Lucil. 102, 5. (probaturus claritatem quae post mortem contingit bonum esse sic disputat:)

at quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur segreganda fuerunt et ideo seposita sunt. Nunc quia omnia exigis, omnia quae dicunt, persequar. Deinde singulis occurram. Nisi aliquid praedixero, intellegi non poterunt, quae refellentur. quid est quod praedicere velim?

quaedam continua esse corpora, ut hominem, quaedam esse composita ut navem, domum, omnia denique, quorum diversae partes iunctura in unum coactae sunt. quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tanquam exercitus populus senatus. illi enim per quos ista corpora efficiuntur, iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt.

quid est quod etiam nunc praedicere velim?

nullum bonum putamus esse, quod ex distantibus constat. uno enim spiritu unum bonum contineri ac regi debet, unum esse unius boni principale.

hoc si quando desideraveris per se probabitur: interim ponendum fuit, quia in nos nostra tela mittuntur.

Dicitis, inquit, nullum bonum ex distantibus esse: claritas autem ista bonorum virorum secunda opinio est. nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse. consentire in hoc plures insignes et spectabiles viri debent, ut claritas sit. haec autem ex iudiciis plurium efficitur, id est distantium: ergo non est bonum. Claritas, inquit, laus est a bonis bono reddita. laus oratio. oratio vox est aliquid significans: vox autem, licet virorum sit bonorum, non est bonum etc. ergo claritas bonum non est. — Ad summam dicite nobis, utrum laudantis an laudati bonum sit: si laudati bonum esse dicitis, tam ridiculam rem facitis, quam si adfirmetis meum esse, quod alius bene valeat. sed laudare dignos honesta actio est: ita laudantis bonum est, cuius actio est, non nostrum, qui laudamur: atqui hoc quaerebatur.

(Dein tria argumenta a dialectico prolata deinceps a Seneca refelluntur et additur:)

20. Cavillatoribus istis abunde responderimus. sed non debet hoc nobis esse propositum arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere: quanto satius est ire aperta via et recta quam sibi ipsum flexus disponere, quos cum magna molestia debeas relegere? Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt, quam inter se perite captantium lusus.

Schol. ad Plat. Leg. p. 625 A. καὶ οἱ Στωϊκοὶ πλατωνίζοντες κλέος φασὶ τὸ ἐπὶ τῶν σπουδαίων γενόμενον δίκαιον, δόξαν δὲ τὴν ἐπὶ τῶν ἀσπούδων δόκησιν.

Commenta Lucani Lib. II 240 ed Us. p. 66. Cunctisque timentem securumque sui: secundum Stoicos qui dicunt vitam contemnendam esse pro laude pulcrumque esse inpendere gloriae quicquid te scias debere naturae. Virgilius vitamque volunt pro laude pacisci.

Clem. Al. Strom. II p. 503 Pott. ἔτι κατὰ μὲν τοὺς ἀπὸ τῆς Στοᾶς ἀδιάφορον ὅ τε γάμος ἥ τε παιδοτροφία.

Theodoret. graec. affect. cur. p. 176, 21. οἱ δὲ ⟨ἀπὸ⟩ τῆς Ποικίλης μέσην τινὰ ὁδὸν ὥδευσαν· τοῖς γὰρ ἀδιαφόροις τὸν γάμον καὶ τὴν παιδογονίαν συνέζευξαν.

Alexander Aphrod. Quaest. IV 1 p. 119, 23 Bruns. πῶς γὰρ οὐκ ἀπεμφαῖνον τὸ ὁμοῦ μὲν λέγειν ἡμᾶς ὑπὸ τῆς φύσεως πρὸς τοῦτο (scil. τὸ ζῆν) οἰκειοῦσθαι καὶ τῆς ἑαυτῶν σωτηρίας χάριν ποιεῖν πάντα, ὁμοῦ δὲ μὴ λέγειν [ἡμᾶς] ὡς πρὸς ἀγαθὸν αὐτὸ τὴν φύσιν ἡμᾶς οἰκειοῦν.

Cf. ibid. p. 118, 23εἰ τὸ εὖ πλεῖν ἀγαθόν, τὸ δὲ κακῶς κακόν, τὸ πλεῖν οὔτε ἀγαθὸν οὔτε κακόν· καὶ εἰ τὸ εὖ ζῆν ἀγαθόν, τὸ δὲ κακῶς κακόν, τὸ ζῆν οὔτ’ ἀγαθὸν οὔτε κακόν (Addit ipse Alexander: ἢ οὐκ ἀληθὲς τὸ τὰς δυνάμεις τῶν ἀντικειμένων ἀδιαφόρους εἶναι καὶ μέσας;).

Seneca ep. 85, 30. Quod malum est nocet. quod nocet deteriorem facit. dolor et paupertas deteriorem non faciunt: ergo mala non sunt.

Plutarchus de Stoic. repugn. cp. 14 p. 1039e f. ἐν αὐτοῖς τούτοις (scil. ἐν τοῖς περὶ τοῦ Προτρέπεσθαι) ποτὲ μὲν τοῦ Ἀντισθένους ἐπαινῶν φαίνεται τὸ Δεῖν κτᾶσθαι νοῦν ἢ βρόχον· καὶ τοῦ Τυρταίου τὸ (B. P. L. II p. 20) Πρὶν ἀρετῆς πελάσαι τέρμασιν ἢ θανάτου· - - - ποτὲ δὲ τὸν Θέογνιν ἐπανορθούμενος, Οὐκ ἔδει, φησίν, εἰπεῖν·

Χρὴ πενίην φεύγοντα (Theogn. 175)
μᾶλλον δὲ·
Χρὴ κακίαν φεύγοντα καὶ ἐς βαθυκήτεα πόντον ῥιπτεῖν καὶ πετρῶν, Κύρνε, κατ’ ἠλιβάτων.

Plutarchus de comm. not. cp. 22 p. 1069d. Τὸν τοίνυν Θέογνιν αὐτοὶ παντελῶς ἀγεννῆ καὶ μικρὸν ἡγοῦνται λέγοντα

(Theogn. 175) Χρὴ πενίην φεύγοντα καὶ ἐς μεγακήτεα πόντον, ῥιπτεῖν καὶ πετρῶν, Κύρνε, κατ’ ἠλιβάτων·
οὕτως ἀποδειλιῶντα πρὸς τὴν πενίαν ἀδιάφορον οὖσαν.

Gellius Noct. Att. XII 5, 4. si tanta, inquit, doloris acerbitas est, ut - invitum hominem cogat ad gemendum - - cur dolor apud Stoicos indifferens esse dicitur, non malum? cur deinde aut Stoicus homo cogi aliquid potest aut dolor cogere, cum et dolorem Stoici nihil cogere et sapientem nihil cogi posse dicant?

Stobaeus ecl. II 86, 17 τὸ δὲ κινοῦν τὴν ὁρμὴν οὐδὲν ἕτερον εἶναι λέγουσιν ἀλλ’ ἢ φαντασίαν ὁρμητικὴν τοῦ καθήκοντος αὐτόθεν, τὴν δὲ ὁρμὴν εἶναι φορὰν ψυχῆς ἐπί τι κατὰ τὸ γένος. ταύτης δ’ ἐν εἴδει θεωρεῖσθαι τήν τε ἐν τοῖς λογικοῖς γιγνομένην ὁρμὴν καὶ τὴν ἐν τοῖς ἀλόγοις ζῴοις· οὐ κατωνομασμέναι δ’ εἰσίν· ἡ γὰρ ὄρεξις οὐκ ἔστι λογικὴ ὁρμή, ἀλλὰ λογικῆς ὁρμῆς εἶδος. τὴν δὲ λογικὴν ὁρμὴν δεόντως ἄν τις ἀφορίζοιτο, λέγων εἶναι φορὰν διανοίας ἐπί τι τῶν ἐν τῷ πράττειν· ταύτῃ δ’ ἀντιτίθεσθαι ἀφορμήν, φοράν τινα ⟨διανοίας ἀπό τινος τῶν ἐν τῷ πράττειν⟩. ἰδίως δὲ καὶ τὴν ὄρουσιν ὁρμὴν λέγουσι, τῆς πρακτικῆς ὁρμῆς οὖσαν εἶδος. εἶναι δὲ τὴν ὄρουσιν φορὰν διανοίας ἐπί τι μέλλον. ὥστε μέχρι μὲν τούτων τετραχῶς ὁρμὴν λέγεσθαι, διχῶς δ’ ἀφορμήν· προστεθείσης δὲ καὶ τῆς ἕξεως τῆς ὁρμητικῆς, ἣν δὴ καὶ ἰδίως ὁρμὴν λέγουσιν, ἀφ’ οὗ συμβαίνει ὁρμᾶν, πενταχῶς.

Seneca epist. 113, 18. Omne rationale animal nihil agit, nisi primum specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum. quid sit adsensio dicam. oportet me ambulare: tunc demum ambulo, cum hoc mihi dixi et adprobavi hanc opinionem meam.

Origenes comment. in Matthaeum Tom. III p. 446 Delarue. ὅπερ καὶ ἐπὶ τῶν ἄλλων συμβέβηκεν, ὡς τετηρήκασιν οἱ δεινοὶ περὶ τὴν τῶν πολλῶν ὀνομάτων θέσιν, οἵτινες λέγουσι καὶ γενικωτάτην εἶναι τὴν ὁρμὴν πολλῶν εἰδῶν, ὥσπερ καὶ ἀφορμῆς καὶ ὁρμῆς, ἐν εἴδει λέγοντες ὁμωνύμως τῷ γενικῷ παραλαμβάνεσθαι πρὸς ἀντιδιαστολὴν τῆς ἀφορμῆς τὴν ὁρμήν.

Stobaeus ecl. II 88, 1 W. Πάσας δὲ τὰς ὁρμὰς συγκαταθέσεις εἶναι, τὰς δὲ πρακτικὰς καὶ τὸ κινητικὸν περιέχειν. Ἤδη δὲ ἄλλων μὲν εἶναι συγκαταθέσεις, ἐπ’ ἄλλο δὲ ὁρμάς· καὶ συγκαταθέσεις μὲν ἀξιώμασί τισιν, ὁρμὰς δὲ ἐπὶ κατηγορήματα, τὰ περιεχόμενά πως ἐν τοῖς ἀξιώμασιν, οἷς συγκαταθέσεις.