Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Cicero de finibus I 11, 39. At etiam Athenis, ut a patre audiebam, facete et urbane Stoicos irridente, statua est in Ceramico Chrysippi sedentis, porrecta manu, quae manus significet, illum in hac esse rogatiuncula delectatum: Num quidnam manus tua sic affecta, quemadmodum affecta nunc est, desiderat? Nihil sane. At, si voluptas esset bonum, desideraret? Ita credo. Non est igitur voluptas bonum.

(paullo post:) primum tibi recte, Chrysippe, concessum est, nihil desiderare manum, cum ita esset affecta: secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse desideraturam.

Cicero de finibus III 17, 57. De bona autem fama (quam enim appellant εὐδοξίαν, aptius est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam) Chrysippus quidem et Diogenes, detracta utilitate, ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant: quibus ego vehementer assentior. Qui autem post eos fuerunt, cum Carneadem sustinere non possent, hanc quam dixi bonam famam ipsam propter se praepositam et sumendam esse dixerunt.