Fragmenta Logica et Physica

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 2. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Leipzig: Teubner, 1903 (1964 printing).

Sextus adv. math. VIII 270. καίτοι τί περὶ ἀνθρώπων λέγομεν, ὅτε καὶ τοῖς ἀλόγοις ζῴοις τινὲς αὐτῶν (Stoicorum, scil. Chrysippus) μεταδεδώκασι τῆς τοῦ σημείου νοήσεως; καὶ γὰρ ὁ κύων, ὅτε ἐκ τοῦ ἴχνους στιβεύει τὸ θηρίον, σημειοῦται - καὶ ὁ ἵππος κατὰ τὴν τοῦ μύωπος προσβολὴν ἢ τὴν τῆς μάστιγος ἐπανάτασιν ἐξάλλεται - καὶ ὀρούει πρὸς δρόμον.

Philo de animalibus adv. Alexandrum p. 155 Aucher. Ecce enim quaedam animantia praeter iam dictas virtutes iustitiam etiam prae se tulerunt, natantia, terrestria et aërea. Quandoquidem iam in marinis pinae et satellitis eius aequitas in societate manifesta est; contubernium enim commune cibi habent et aequaliter eum distribuunt. Idem facere et trochilum ac pompilum in confesso est apud omnes, qui minores iis comperiuntur in vita communi. Inter volucres autem vel ipsam supremam iustitiam ciconia demonstrat, parentes nutriens, et statim ut alata fuerit, nullum aliud opus sibi proponens, antequam gratias retribuat et benefacientibus sibi vices reddat. Verum hoc pariter et terrestrium aliqua agere persuasum est. —  — Aequum est quidem non nonnullis, sed universis partibus mundum compositum esse; verum partem eam, in quam cadit iustitia et iniustitia, illam omnino praeditam etiam ratione; utraque enim ad rationem pertinet.

Cicero de nat. deor. II 123. Pina vero - duabus grandibus patula conchis cum parva squilla quasi societatem coit comparandi cibi, itaque cum pisciculi parvi in concham hiantem innataverunt, tum admonita squillae morsu pina comprimit conchas. Sic dissimillimis bestiolis communiter cibus quaeritur. 124 In quo admirandum est, congressune aliquo inter se an iam inde ab ortu natura ipsa congregatae sint.

Athenaeus Deipnosoph. III p. 89d. Χρύσιππος δ’ ὁ Σολεὺς ἐν τῷ πέμπτῳ περὶ τοῦ καλοῦ καὶ τῆς ἡδονῆς ἡ πίννη, φησί, καὶ ὁ πιννοτήρης συνεργὰ ἀλλήλοις, κατ’ ἰδίαν οὐ δυνάμενα συμμένειν. ἡ μὲν οὖν πίννη ὄστρεόν ἐστιν, ὁ δὲ πιννοτήρης καρκίνος μικρός. καὶ ἡ πίννη διαστήσατα τὸ ὄστρακον

ἡσυχάζει τηροῦσα τὰ ἐπεισιόντα ἰχθύδια, ὁ δὲ πιννοτήρης παρεστῶς, ὅταν εἰσέλθῃ τι, δάκνει αὐτὴν ὥσπερ σημαίνων, ἡ δὲ δηχθεῖσα συμμύει· καὶ οὕτως τὸ ἀποληφθὲν ἔνδον κατεσθίουσι κοινῇ.

Plutarchus πότερα τῶν ζῴων φρονιμώτερα cp. 30 p. 980a. ἀλλὰ μᾶλλον ἐπὶ τὰς κατ’ ἰδίαν κοινωνίας αὐτῶν καὶ συμβιώσεις ἰτέον (sc. ζῴων). ὧν ἐστι καὶ ὁ τὸ πλεῖστον ἐξαναλώσας Χρυσίππου μέλαν πιννοτήρας, παντὶ καὶ φυσικῷ βιβλίῳ καὶ ἠθικῷ προεδρίαν ἔχων· τὸν γὰρ σπογγοτήραν οὐχ ἱστόρηκεν, οὐ γὰρ ἂν παρέλιπεν. ὁ μὲν οὖν πιννοτήρας ζῷόν ἐστι καρκινῶδες, ὥς φασι, καὶ τῇ πίννῃ σύνεστι καὶ πυλωρεῖ τὴν κόγχην προκαθήμενος ἐῶν ἀνεῳγμένην καὶ διακεχηνυῖαν, ἄχρι οὗ προσπέσῃ τι τῶν ἁλωσίμων αὐτοῖς ἰχθυδίων· τότε δὲ τὴν σάρκα τῆς πίννης δακὼν παρεισῆλθεν, ἡ δὲ συνέκλεισε τὴν κόγχην, καὶ κοινῶς τὴν ἄγραν ἐντὸς ἕρκους γενομένην κατεσθίουσι.

Philo de animalibus adv. Alexandrum p. 169 Aucher. Quae vero dicuntur de pina et satellite eius, communem societatem demonstrant. —  — Quisquis autem haesitat, discat ex arboribus plantisque. —  — Hae enim etsi nullam habeant animae partem, tamen familiaritatis abalienationisque non minorem praeferunt manifestationem. Moventur et crescunt atque tamquam osculo dilectionis salutando amplectuntur se invicem, ut olivam hedera et ulmum vitis; aliquas tamen non solum aversatur (vitis), verum etiam evitat. —  — - Sed neminem arbitror adeo insanire, ut audeat dicere, haec ex fidelis amicitiae aut hostilitatis animo oriri, sed supremae naturae ratione quaedam in unum adducuntur, alia disiunguntur, haud sibi invicem convenientia. Hoc itaque tenore existimo falsum esse animalia mortalia quaeque praeter hominem contrarietatem societatemque et quae ad istas referuntur rationali cum harmonia prae se ferre. Haec enim omnia ratione et mente solent conciliari; similitudines vero et tamquam imagines in animalibus delineari contigit; et speciem contemptus vel honoris, studii, gratiarum actionis et consimilium rerum exhibent aliqua subobscura delineamenta impressa, quae non pertinent ad veritatem; quandoquidem propriae, certae et solidae formae in animis sunt hominum.

Philo de animalibus adv. Alexandrum p. 163 Aucher. Considera —  — utrum apes et araneae, puta quod textrices istae sint, illae favum mellis creabunt, iuxta artisne industriam ingeniosam (id faciant), aut absque ratione per actionem naturalem. Siquidem horum omnino, si oportet verum fateri, admirabilis habenda diligentia, quae tamen non a disciplina deducta est. Ad quid enim disciplina, quam non praecedet comprehensio scientiae, quae oportet esse artium principium? quoniam ars est collectio concordantium conceptorum.

Philo de animalibus adv. Alexandrum p. 163 Aucher. Volucres solent per aërem volare, aquatilia natare et gradi terrestria. An id per studium doctrinae? Minime; sed suapte natura singula memorata haec agunt. Similiter et apes sine doctrina naturaliter favum peragunt, et

araneae quasi per se edoctae subtilem illam elaborationem textorum moliuntur. Siquis autem aliter putat, adeat arbores, et perspiciens videbit cuiusque dotes clarissimas, quia et in istis multa sunt absque arte artificiosa. Vitem non vides, dum in diebus vernalibus germen producit? Primum enim foliis illud operit, deinde more matris paulatim nutrit, et id augmentum ducit, postmodum remutans ex acido uvam efficit, donec omnino maturet fructum. At instructane his fuit cura adhibita? Certe omnino per mirabilem operique praesidentem naturam par fuit non solum utilissimo fructui ferendo, verum etiam adornando trunco decore. —  — - Dicimus enim et de invisibilibus naturis, quod, cum ordinatae et artificiosae sint, integrum servant esse rationales, etiam illa, quae omnino carent anima. Revera tamen non ista dantur, et in praedictis animalibus. Cuncta enim peragunt non provida curatione ac consilio, sed secundum irrevocabilem operationem eliciunt ex propria constructione proprietates naturales. p. 165. Hand consulto - scorpio attollens aculeum dimovet, ac si per electionem statuerit debere ulcisci eum, qui iam injuriam sibi fecerit. —  — Item comparatio victus et morborum curatio et his similia iterum sunt naturae inventiones innatae animalibus invisibili virtute. Et haec omnia possident, ut salva se servent et ut vindicent se ab invasoribus.

Philo de animalibus adv. Alexandrum p. 168 Aucher. Quodsi censeas alia (scil. bruta animalia) praedita esse oeconomica quadam prudentia, ut formica et apis, cum nemo istarum tamen politica gaudeat, concedas oportet posse falsum esse in specie, quod verum sit in genere sub quo cadit. Ut puto, non ignoras, quod eorum est oeconomia, quorum et politice; unius enim utraque virtutis proles, etsi sub specie pares, impares tamen magnitudine, ut domus et civitas. Atqui deest iis politice, neque ergo dispensatio dicenda est de illis. At quid quis dicere potest, inquies, cum antea collectione facta condit in thesauros formica et horrea sibi prius parat? His utilius in opus exit apis et collectis floribus alvearique pulchre constructo mirifice mel facit. Ita quidem ego etiam dico. Dico tamen haec providentiae, non animalium ratione carentium, sed eius qui universam moderatur naturam esse tribuenda. Illud enim (animal) nihil agit intellectu. Isti vero (deo) cura est variis de rebus; ut nimirum, sicut Creator, impetum singularum creaturarum constringit ac corroborat ad id, propter quod factae sunt, sive ad eam quae singulis convenit perfectionem.

Philo de animalibus adv. Alexandrum p. 171 Aucher. Hactenus satis locuti de ratione existente in intellectu, locutionem nunc examinemus. Siquidem merulae et corvi et psittaci et consimiles, etsi varie vocem proferant, articulatum tamen numquam et nullo modo vocabulum pronuntiare queunt. Sed puto quod quemadmodum in instrumentis musicis \foramina quamvis habeant portionem veritatis constantis, non tamen rationales sonitus sunt constantes, sed forma carentes et consequenter nihil manifeste exponere possunt, ita et praedictorum animantium voces sunt significatione

carentes et deformes, veritatem formae sermonis non vocabuli modo exprimentes, sed per cantilenam etc.

Alexander Aphrod. de mixtione p. 233, 14 Bruns. ἐπεὶ δὲ πρὸς κατασκευὴν τοῦ σῶμα διὰ σώματος χωρεῖν χρῶνται καὶ ταῖς τῶν ζῴων διὰ τῆς τροφῆς αὐξήσεσιν - ἡ γὰρ αὔξησις τῇ προσθήκῃ τῆς τροφῆς ⟨γίνεται· ὥστε εἰ⟩ πάντῃ [καὶ] αὔξεται τὰ αὐξανόμενα, πάντῃ ἂν ἡ τροφὴ προσκρίνοιτο τῷ προυπάρχοντι σώματι. οὐχ οἷόν τε δὲ πάντῃ προσκριθῆναι τὴν μὴ διὰ παντός τε καὶ πρὸς πᾶν ἐνεχθεῖσαν· ἀλλ’ εἰ διὰ παντὸς ἡ τροφὴ τοῦ σώματος φέρεται, σῶμα οὖσα, ἀναγκαῖον εἶναι δόξει, σῶμα διὰ σώματος χωρεῖν, εἴγε μόνως οὕτως οἷόν τε τὴν ἐκ τῆς τροφῆς προσθήκην παντὶ τῷ τρεφομένῳ γίνεσθαι σώματι - ὅτι οὖν μὴ οὕτως τὸ τρέφεσθαί τε καὶ αὔξεσθαι γίνεται (οὐδὲν γὰρ τῶν ἀδυνάτων γίνεται) φέρε ⟨παραστήσω⟩ ἐκθέμενος τὴν Ἀριστοτέλους δόξαν τὴν περὶ αὐξήσεως τε καὶ τροφῆς. p. 234, 23. εἴτε σώματι λέγοιτο ἡ αὔξησις γίνεσθαι προστιθεμένῳ, ἔσται σῶμά τε διὰ σώματος χωροῦν καὶ γινόμενον σώματι, εἴγε καθὸ μὲν αὔξεταί τι, κατὰ τοῦτο τὴν προσθήκην λαμβάνει· κατὰ πάντα δὲ τὸ αὐξόμενον αὔξεται· ὥστε κατὰ πᾶν καὶ προσθήκην λήψεται. ἀλλ’ εἰ σῶμα ὂν κατὰ πᾶν ἑαυτὸ τὴν προσθήκην λαμβάνει, δεήσει διὰ παντὸς αὐτοῦ χωροῦν τὸ προστιθέμενον αὐτῷ (τοῦτο δέ ἐστιν ἡ τροφή) τὴν αὔξησιν αὐτοῦ ποιεῖσθαι. εἰ γὰρ λέγει τις διά τινων κενῶν γενέσθαι τὴν δίοδον τῆς τροφῆς, ἀνάγκη τούτῳ λέγειν πᾶν τὸ τρεφόμενον σῶμα εἶναι κενόν, εἰ καθὸ μὲν ἡ πάροδος τῆς τροφῆς, κενὸν κατὰ τοῦτο· κατὰ πάντα δ’ αὐτοῦ ἡ πάροδος τῆς τροφῆς, εἰ δὴ κατὰ πάντα αὔξεται.

Galenus de symptomatum causis III 4. Vol. VII p. 227K. ὅσοι δ’ οὐ συγχωροῦσιν ὑπὸ τροφῆς ἀλλοιοῦσθαι τὰ τρεφόμενα (κρατουμένου γάρ, οὐ κρατοῦντος ὄνομα ὑπάρχειν τὴν τροφήν), οὔτε περὶ τῆς κατὰ τὰ ζῷα μεταβολῆς οὔτε πολὺ μᾶλλον ἔτι περὶ τῆς κατὰ τὰ φυτὰ δύνανται λέγειν ὑγιὲς μηδέν etc. ibid. 228. ὅσοι φάσκουσι κρατουμένου καὶ ἀλλοιουμένου καὶ μεταβαλλομένου τὴν τροφὴν ὑπάρχειν ὄνομα etc. ibid. τὸ μὲν ὁμοιοῦν ἑαυτῷ τὴν τροφὴν ἔργον ἐστὶ τοῦ τρεφομένου, τὸ δ’ ὁμοιοῦσθαί τε καὶ μεταβάλλεσθαι πάθος τῆς τροφῆς.