Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hoffmann, Samuel Friedrich Wilhelm (1803-1872), editor.

Longitudo vero orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad

304
Gades esse stadiorum 68549 hoc modo. A Gange ad Myriandrum in sinu Issico positam, sunt stadia 41725; quae summa sic colligitur.
305
A Gange ad Indi fluminis ostia sunt 16000 stadia: ab Indo ad portas Caspias 15300; hinc ad Euphratem 10050; inde ad Myriandrum stadia 375.

Iam vero a Myriandro usque Gades stadia 26820, hoc modo:

306
a Myriandro ad Cypri Cleidas stadia 1400. Inde ad promontorium Acamanta stadia 1300. Hinc in Chelidonias per mare Pamphylium stadia 1300. Tum ad Patara 800; dein in Rhodum 700; ad Astypalaeam per Carpathium stadia 940; ad Tae
307
narum stadia 1450; ad Pachinum Siciliae 4600; ad Lilybaeum per mare Libycum stadia 1520; ad Caralin Sardiniae per mare Tyrrhenicum stadia 2800; ad Gades praeternavigati insulas
308
Gymnesias 10000 stadiorum cursus. Ab Gadibus praeter Sacrum promontorium et Artabrorum portum stadia 3932. Ita fiunt in universum 72477 stadia.
309

Alia via. A Gange ad Euphratem amnem stadia 41350. Ab Euphrate ad Cappadocum Mazaca 2550. A Mazacis vero

310
per Phrygiam submontanam et magnam Cariam usque Ephesum 3320. Ita colliguntur a Gange Ephesum usque stadia 47220. Ab Epheso per Aegaeum usque Delum sunt stadia 1600. Hinc ad Isthmum sunt 1700 omnino. Ab Isthmo per sinum Corinthiacum Patras stadia 720. Abinde Leucadem 700; hinc in Corcyram tantundem; usque ad Acroceraunios montes stadia 1060. Inde
311
Brundusium 700. Unde terrestri itinere Romam proficiscenti restant 2880. Roma usque ad Alpes et vicum Scingomagum, sub ipsis Alpibus positum, stadia sunt 4152. Unde per Galliam ad oppidum Illiberim numerantur --- Hinc usque Gades secundum mansiones 2651, in quam insulam traiectus est stadiorum 60. Omnis ergo numerus ab Gange ad Gades consurgit in 71560 stadia.

Latitudo terrae qua habitatur, ab Aethiopico oceano ad Me

312
roen est stadiorum octo millium: inde Alexandriam undecim millium stadiorum: ab Alexandria vero in Tanain stadiorum octodecim millium quinquaginta sex. Nam ulteriora ostiis Tanais
313
versus septentiones incomperta sunt. Hoc processu. Ab Alexandria ad Lindum Rhodi stadia 4500; Thoantium dexteram praeternaviganti Rhodum stadia 400. Inde in Telum stadia 560. Hinc ad Lacterem Coae 320 stadia. Ad eiusdem insulae Drepanum stadia 100. Deinde ad Acritin insulam stadia 230, moxque ad Corsias 100, et ad Samiorum Ampelon stadia 30. Abinde ad
314
Aegaeum Argenon per Aegaeum mare stadia 800. Ad Erythraeum Corcyraeum stadia 270; inde Phlium promontorium Chii stadia 50; ad Melanea promontorium Lesbi stadia 450; ad Sigrium Lesbi
315
500 stadia. Inde ad insulam Tenedum sunt 450, a qua 100 sunt ad Sigaeum. Hinc 2500 ad os Ponti, tum Carambin 2800; mox ad os Maeotidis 2500; ac deinceps in Tanaim 2670.

Aliter etiam a Rhodo cursus hic intelligitur, in Cnidum nu

316
meratis stadiis 700; in Co 200; Samum deinde 800. Abest hinc Chios stadia 750. Ultra hanc Mitylene 520. Sequitur Tenedos post stadia 350; mox Sigeum 100. Os Ponti abest inde stadiis 2500, et Carambis hinc post 2800 stadia. Iam ad os Maeotidis sunt 2500, ac deinceps ad Tanaim fluvium 2200. Summa stadiorum ab Alexandria in Tanaim 18608.

Restat, ut dicamus insularum nobis affinium ambitus, prout accepimus ab Artemidoro, Menippo et aliis autoribus fide dignis. Gadium longitudo stadiorum 108, latitudo 16. Fretum ad columnas Herculis, qua angustissimum est, patet 80 stadia.

317
Praeterea in mari Hispanico insulae; Pityusa maior et habitata longa stadia 300; minor 100. Gymnesiarum vero, quae a Carthaginiensibus vocantur Baliariae, (nam funditores sic Baliares appellantur) maior longa est stadia 1200, lata 400. minor stadia 300.
318
Stoechades, quia in directum iacent suo nomine indicantes ordinem, urbibus Massiliensium sunt oppositae. Harum tres sunt maiores; minores duae proximae ipsi Massiliae. Sardinia habet figuram, similem hominis vestigii, estque in medio sui cava, et longa 2200 stadia.
319
Cyrnus (Latinis Corsica) adiacet Sardiniae, vilior multo illa, brevior dimidio; in longitudinem patet stadia --- Ex Populonio Hetruriae in Sardiniam et in Corsicam vela dimittuntur traiectu stadiorum 2200.
320
Siciliae ambitus secundum Timosthenem est 4740 stadiorum, figura triangulari, cuius latera sunt inaequalia; a Peloro promontorio in Italiam traiectus est undecim stadiorum fretum: latus insulae a Peloro ad Pachynum stadiorum 1037, a Pachyno ad Lilybaeum 1600, iuxta Timosthenem a Lilybaeo in Peloriada stadia 1700. A Lilybaeo in Aspidem Lybiae traiectus patet stadia 1600.
321

Cercina insula habet longitudinem stadiorum 70, et ubi angustissima est, latitudinem 40. Iacet e regione urbis in continente Thenae, iuxta initium Syrtis minoris. Adiacet vero Cercinae Cercinitis insula ponte coniuncta; longa stadia 40, et lata 25.