Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hoffmann, Samuel Friedrich Wilhelm (1803-1872), editor.

A Cercina in insulam Meningem, Lotophagitis regionis, traiectus stadiorum 600, quantum etiam Syrtis minoris ostium dicitur. Meninx vero longa est stadia 600, lata 180. Circa hanc magnae reciprocationes contingunt.

322

Cephallenia insula habet quatuor urbes, longitudinem stadiorum 400. Sunt quoque in Adriatico mari insulae propter oram Illyrici, quarum insigniores sunt Issa, et Corcyra Nigra, Pharus dein et Melita, quarum dimensiones non habeo compertas.

Peloponesus, si connumeres etiam eius sinus, circumnavigatur stadiis 5627: quod si sinus praetereas, ambitur stadiis 4000.

323
Longitudo eius a Malea ad Aegium est stadiorum 1400, figura platani folio similis, magnis sinibus concisa; coarctatur tandem in Corinthium Isthmum, latitudo 40 stadiorum. A sinu Corinthio et Saronico in Scyllaeum promontorium, ubi sinistrorsum obiacet Calauria insula Neptuno sacra. Hinc sequitur sinus Hermionicus. Inde sinus Argolicus usque ad promontorium Maleam, quod longe in mare procurrit. Dein post Maleam iacet dextrorsum sinus Laconicus usque ad Taenarum, qui a sinistra terminat sinum Messeniacum, cuius a dextra Acritas promontorium.
324
Postea prominet promontorium Ichthys, iuxta quod Zacynthus obiacet, et alterum Chelonatas: postremum vero promontorium est Araxus, situm ex adverso Acarnaniae. Inde incipit sinus Corinthiacus diffunditur conclusus ostio septem stadiorum, inter Rhium Peloponnesi et Antirrhium Locridis promontoria. A Taenaro in Phycuntem Africae traiicitur 3000 stadiis.

Insula Aegina exadversum Atticam sita, oblonga est stadia

325
160. Salamis longa 70 stadia. Ceus 120. Inter Cycladas insulas optima est Naxus, quare vocatur minor Sicilia: ad dextram Sporades sunt. Euboea ponte Boeotiae iungitur; praetexitur Boeotiae, Phocidi, Locris, et altera sui parte aliquantum ipsi etiam Atticae. Est enim longa, ideoque Macris appellata fuit, longitudine 1700 stadiorum.
326

At vero Creta circa Maleam Peloponneso adiacet; suo ambitu stadia implet 4100, longitudine 2300. Nam plurimum in longitudinem patet. Cythera inter Cretam et oram Laconicam media. Cyprus habet figuram similem tergori bovis, et circumnavigatur stadiis 3420, longa est 1300. Ab Papho flante Borea traiicitur Alexandriam spatio stadiorum 3800. Insula Rhodus circuitur stadiis 1300. Cos 550 cingitur.

327
Samos suum ambitum 630 definit. Icaria longa est et confragosa, longitudine 300. Chius in circuitu continet 660. Lesbus 1100 ipsa stadia.
328