Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Tennulius, Samuel (Samuel ten Nuyl), editor and translator.

Syrtium autem altera major quinque millibus stadiorum ambitur, minor mille et sexcenta continet. Fauces vero maris Adriatici, quod nonnulli vocant Ionium pelagus, patent in latitudinem 1700 stadia, a promontorio Japygiæ ad montes Ceraunios Epiri. Ægæum

6

Ægæum mare sequitur Hellespontus, ad Abydum et Sestum desinens: Hellespontum excipit Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens, ubi rursum in angustias contrahitur, a quibus Pontus Euxinus incipit, post quem jacet Palus Mæotis. Rursum si incipias a confiniis Africæ et Europæ, erit Ibericum seu Hispanicum mare, quod a Columnis Herculis pertinet ad montem Pyrenæum, inde Ligusticum ad fines usque Hetruriæ. Huic adjacet Sardoum supra Sardiniam versus Africam inferne vergens. Nam a sinistra Tyrrhenum ab extrema Liguria porrigitur usque ad Siciliam. Deinde sequitur Africanum, Creticum et Siculum, tum et Ionium cum Adriatico; quod ipsum a Siculo mari refunditur. Postea se offert Cortinthiacus sinus, qui et Alcyonium mare vocatur. Inter Sunium et Scyllæum promontoria jacet Saronicum pelagus, hinc sequitur Myrtoum et Icarium, quod continet insulas Cycladas; Inde transitur in Carpathium, Pamphylium atque Ægyptium, super autem Icarium statim est Ægæum.