Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Tennulius, Samuel (Samuel ten Nuyl), editor and translator.

8

Arabicus sinus, qui est angustior et oblongior, initium capit ab Heroum oppido, præterit oram Trogloditicam, ad Ptolemaïdem oppidum usque, quod propter venationes est conditum, habet stadiorum 9000 longitudinem interjectam. Hujus sinus fauces ad oppidum Diren latæ stadia non amplius 60: a Ptolemaïde ad hunc locum navigatur stadiis 6500. Reliquum maris rubri est ultra Diren ad usque Oceanum octo millia stadiorum extentum, et ibi navigari desinit. Sinus vero latus, quod Arabiæ prætenditur a recessu Elanitico ad eandem Diren, est stadiorum 14000. Porro ipsa Arabia ad rubrum mare exporrigitur, et extenditur per longitudinem 12000 stadiorum.

Longitudo vero orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad Gades esse stadiorum 68549 hoc modo. A Gange ad Myriandrum urbem Syriæ, in sinu Issico positam, sunt stadia 41725; quæ summa sic colligitur. A Gange ad Indi fluminis ostia sunt

9

sunt 16000 stadia: ab Indo ad portas Caspias 15300, hinc ad Euphratem 10050; inde ad Myriandrum restantia sunt stadia 375; et ita conficitur summa illa stadiorum 41725.