Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Tennulius, Samuel (Samuel ten Nuyl), editor and translator.

Hyrcanum vero, quod et Caspium mare dicitur, lunato flexu sinuatum, et ut aliis placet, oblongum, extenditur in stadia 22000, fauces trajiciuntur stadiis quatuor. Ara

8

Arabicus sinus, qui est angustior et oblongior, initium capit ab Heroum oppido, præterit oram Trogloditicam, ad Ptolemaïdem oppidum usque, quod propter venationes est conditum, habet stadiorum 9000 longitudinem interjectam. Hujus sinus fauces ad oppidum Diren latæ stadia non amplius 60: a Ptolemaïde ad hunc locum navigatur stadiis 6500. Reliquum maris rubri est ultra Diren ad usque Oceanum octo millia stadiorum extentum, et ibi navigari desinit. Sinus vero latus, quod Arabiæ prætenditur a recessu Elanitico ad eandem Diren, est stadiorum 14000. Porro ipsa Arabia ad rubrum mare exporrigitur, et extenditur per longitudinem 12000 stadiorum.

Longitudo vero orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad Gades esse stadiorum 68549 hoc modo. A Gange ad Myriandrum urbem Syriæ, in sinu Issico positam, sunt stadia 41725; quæ summa sic colligitur. A Gange ad Indi fluminis ostia sunt

9

sunt 16000 stadia: ab Indo ad portas Caspias 15300, hinc ad Euphratem 10050; inde ad Myriandrum restantia sunt stadia 375; et ita conficitur summa illa stadiorum 41725.

Jam vero a Myriandro usque Gades computamus stadia 26820, hoc modo: Myriandro proxima navigatione solvitur in Cyprum ejusque primas insulas, quas Cleidas (quali dixeris claves) appellant, stadiis 1400: Inde abest ejusdem insulæ promontorium ultimum Acamas stadiis 3300. Hinc in Chelidonias insulas per mare Pamphylium stadia sunt 1300. Tum ad oppidum Lyciæ Patara 800. dein ut sis e regione Rhodi insulæ, numerantur 700. Postea Carpathium mare navigatur stadiis 140, donec Astypalæam pervenias. Abest inde Tænarus Peloponnesi promontorium stadiis 1450, et ab hoc Pachynus Siciliæ 4000, unde Lilybæum ejusdem insulæ oppidum distat navigatione maris Lybici stadia 1520. Ab hoc loco per mare Tyrrenum abest Caralis Sardiniæ oppidum stadia 2800; unde Gades tenditur præternavigatis insulis Gymnesiis seu Balearibus 10000. stadiorum cursu. Ad extremum Gadibus præter Sacrum promontorium navigatur in Artabrorum portum stadiis 3932. Ita fiunt in universum 72477. stadia. In

10

Alia via, quæ certior itinere terreno maxime patet. A Gange ad Euphratem amnem stadia 41350. Ab Euphrate ad oppidum Cappadociæ Mazaca 2550. A Mazacis vero per mediam Phrygiam submontanam et magnam Cariam recta Ephesum 3320. Ita colliguntur a Gange Ephesum usque stadia in universum 47220. Ab Epheso per Ægæum pelagus usque Delum sunt stadia 1600. Hinc ad Isthmum Corinthium sunt 1700 omnino. Ab Isthmo per sinum Corinthiacum Patras Achaiæ oppidum stadia interjacent 720. Abinde Leucadem 700. mox hinc in Corcyram tantundem. A Corcyra usque ad montes Epiri, quos Acroceraunia vocant, stadia sunt 1060. Inde Brundusium 700. Unde terrestri itinere Romam proficiscenti restant 2880. Roma usque ad Alpes et vicum Scingomagum, de sub ipsis Alpibus positum, stadia sunt 4152. Unde per Galliam ad Pyrenæos montes et oppidum Illiberim numerantur --- Hinc usque Gades secundum mansiones computant 2651. in quam insulam trajectus est stadiorum 60. Omnis ergo numerus ab extremo Gange ad Gades colligitur consurgere in 71560 stadia, Lati

11

Latitudo terræ, qua modo habitatur, currit ab extremo Æthiopico oceano ad Æquatorem primum in stadia 8000, ac rursum in Meroën altera totidem: Inde Alexandriam in 10000 stadia. Ab Alexandria vero in ostium Tanais amnis stadiorum 18056 summa procedit. Nam ab ostio Tanais ulteriora versus septentiones incomperta sunt. Hæc autem dinumeratio sic instituitur. Ab Alexandria ad Lindum insulæ Rhodi oppidum stadia definiuntur 4500. Sed relicta Rhodo ad dextram in Thoantium Carpathi promontorium navigatur stadiis 400. Inde in insulam Telum stadiis 560. Hinc ad Lacterem insulæ Cô promontorium 320 stadiis curritur. Ad ejusdem insulæ promontorium alterum, quod Drepanum vocant, 100. Deinde ad Acriten insulam stadia sunt 230, moxque ad Corassias insulas 100, a quibus abest Ampelos insulæ Sami promontorium stadiis 30. Abinde ad Ægæum Argenon Lesbi promontorium Ægæo jam mari navigatur stadiis 800, hunc in modum computatis. Abest Samo Erythræum Corcyræum stadiis 270, inde Phlium promontorium Chii 50; unde ad Melanea promontorium Lesbi sunt 450. Deinceps ad Sigrium ejus Lesbi promon torium

12

torium alterum 500 stadia computantur. Inde ad insulam Tenedum sunt 450, a qua 100 sunt ad Sigæum: Hinc vero 2500 ad os Ponti, tum Carambin 2800; mox ad os Mæotidis Paludis 250, ac deinceps in Tanaim 2670.

Aliter etiam a Rhodo cursus hic intelligitur, in Gnidum insulam numeratis stadiis 700. In Cô insulam 200. Samum deinde 800. Abest hinc Chios stadia 750. Ultra hanc Mitylene 520. Sequitur Tenedos post stadia 350, mox Sigeum 100. Os Ponti abest inde stadiis 2500. Et Carambis hinc post 2800 stadia. Jam ad Os Mæotidis paludis sunt 2500, ac deinceps ad Tanaim fluvium 2200. Summa stadiorum ab Alexandria in Tanaim fit 18620.