Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Tennulius, Samuel (Samuel ten Nuyl), editor and translator.

Restat, ut dicamus de insulis et singularum ambitu, quatenus eæ nobis sunt cognitæ, prout accepimus ab Artemidoro, Menippo et aliis classicis auctoribus. Gades in Hispaniæ ora longa est stadia 108, lata tantum 16. Fre tum

13

tum autem columnarum Herculis illi proximum, qua angustissimum est, patet 80 stadia. Præterea in mari Hispanico jacent insulæ, ut duæ Pithyusæ, quarum major et habitata longa est stadia 300; Minor 100 tantum. Gymnesiarum vero, quæ a Carthaginiensibus vocantur Baleares, quasi dicerent funditorias (Nam funditores hoc nomine appellantur) major longa est stadia 1200, lata 400. minor in stadia 300. extenditur. Post has Stœchades sequuntur, quæ, quia in directum jacent, suo nomine indicant ordinem, et urbibus Massiliensium sunt oppositæ: Harum tres sunt majores; minores duæ proximæ Massiliæ. Insula Sardinia refert plantam pulli equini, in medio sui cava, longa 200 stadia. Cyrnus (quam Latini vocant Corsicam) adjacet Sardiniæ, vilior multo illa, brevior paulo minus dimidio; in longitudinem patet stadia --- Ex Populonio Hetruriæ promontorio in Sardiniam ut et in Corsicam vela dimittuntur trajectu stadiorum 2200. Siciliæ ambitus secundum Timosthenem est 4746 stadiorum, habens figuram triangularem, cujus

14

cujus latera sunt inæqualia; a Peloro promontorio in Italiam trajectus est undecim stadiorum: latera ejus sunt hæc, a Peloro ad Pachynum stadiorum 1037. a Pachyno ad Lilybæum 1600. Et juxta Timosthenem a Lilybæo rursum in Peloriadem oram stadia 1700. A Lilybæo in Clypeam Africæ oppidum trajectus patet stadia 1600.

Insula Cercina habet longitudinem stadiorum 70. Et ubi angustissima est, latitudinem 40. Jacet e regione urbis Thenarum, sitæ in continente Africæ juxta initium Syrtis minoris: Adjacet vero Cercinæ Cercinitis insula ponte conjuncta, eademque longa stadia 40, et lata 25.

A Cercina in insulam Meningem, Lotophagitim olim appellatam, solvitur velificatione stadiorum 600, quantum etiam Syrtis minoris ostium dicitur patere. Meninx vero longa est stadia 600, lata 180: Circa hanc maximæ maris æstuantis reciprocationes contingunt.

Cephallenia insula habet quatuor urbes, longitudinem stadiorum 400. Sunt quoque in Adriatico mari insulæ propter oram Illyrici, quarum maxime insignes sunt Is sa

15

sa, et Corcyra Melæna cognominata, Pharus dein et Melita, quarum dimensiones non habeo compertas.

Omnis Peloponesus, si connumeres etiam ejus omnes sinus, circumnavigatur stadiis 8627: quod si sinus prætereas, ambietur stadiis 400. Longitudo ejus a Malea promontorio ad mare Ægæum est stadiorum 1400, Platani folio similis, quia magnis sinibus in angulosos recessus dispescitur; coarctatur tandem in angustias Isthmi Corinthiaci lati 40 stadia. A sinu Corinthio et Saronico jam mari in Scyllæum Peloponnesi promontorium vehentibus illinc sinistrorsum objacet Calauria insula Neptuno sacra. Hinc sequitur sinus Hermionicus. Inde se aperit sinus Argolicus usque ad promontorium Maleæ, quod longissime in mare procurrit: Dein post Maleam jacet dextrorsum sinus Laconicus usque ad Tænari promontorium patens; Nam Tænarus a sinistra terminat sinum Messeniacum, ut eundem a dextra finiunt extrema Acritæ. Postea in mare prominet promontorium Ichthys (juxta quod Zacynthus objacet) et alterum promontorium Chelonates: postremum vero est Araxus, situm ex

16

ex adverso Acarnaniæ. Inde incipit sinus Corinthiacus effundi conclusus ostio septem tantum stadia lato, inter Toriasum Peloponnesi et Antirrhium Locridis promontoria. Præterea a Tænaro Peloponnesi promontorio in Phycuntem Africæ urbem trajicitur 3000 stadiis.

Insula Ægina ex adversum Atticam sita, oblonga est, et in stadia 160. extenditur. Salamis quoque in hoc tractu habet Longitudinem 70. stadiorum. Ceus longa est 120. stadia. Inter Cycladas insulas prima est Naxus, quare etiam vocatur Minor Sicilia: Hinc ad dextram Sporades insulæ sunt sitæ. Eubœa ponte cum Bœotia jungitur; prætexitur Bœotiæ, Phocidi, Locris, et altera sui parte aliquantum ipsi etiam Atticæ. Est enim longa, ideoque Macris appellatur ob longitudinem, quæ est 1700 stadiorum.

At vero Creta proxime ad Maleam Peloponnesi promontorium accedit; suo ambitu stadia implet 4700, longitudine 2300. Nam plurimum de longitudine occupat Cythera insula inter Cretum et oram Laconicam medium tenet. Cyprus habet figuram similem tergo bovis, et circumna vigatur

17

vigatur stadiis 3420, longa est 1300. Ab hujus promontorio Papho flante Borea trajicitur Alexandriam spatio stadiorum 3800. Insula Rhodus circuitur stadiis 1300. Cos 550 cingitur. Samos suum ambitum 630 definit. Icaria confragosa undique et asperis vallata rupibus clauditur 300. Chius in circuitu continet 640, Lesbus 1100 ipsa stadia.