Geographiae informatio
Agathemerus
Agathemerus, creator; Hudson, John (1662-1719), editor.
Longitudo vero orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad Gades esse stadiorum 68549. hoc modo. A Gange ad Myriandrum, in sinu Issico positam, sunt stadia 41725. quæ summa sic colligitur. A Gange ad Indi fluminis ostia sunt 16000. stadia: ab Indo ad portas Caspias 15300. hinc ad Euphratem 10050. inde ad Myriandrum stadia 375.
Jam vero a Myriandro usque Gades stadia 26820, hoc modo. A Myriandro ad Cypri Cleidas stadiis 1400. inde ad promontorium Acamanta stadiis 3300. hinc in Chelidonias per mare Pamphylium
Alia via. A Gange ad Euphratem amnem stadia 41350. ab Euphrate ad Cappadocum Mazaca stadia 2550. A Mazacis vero per Phrygiam submontanam et magnam Cariam usque Ephesum 3320. Ita colliguntur a Gange Ephesum usque stadia 47220. Ab Epheso per Ægæum usque Delum sunt stadia 1600. hinc ad Isthmum sunt 1700 omnino. Ab Isthmo per sinum Corinthiacum Patras stadia 720. abinde Leucadem 700. hinc in Corcyram tantundem. usque ad Acroceraunios montes stadia 1060. Inde Brundusium 700. unde terrestri itinere Romam proficiscenti restant 2880. Roma usque ad Alpes et vi
Latitudo terræ qua habitatur, ab Æthiopico oceano ad Meroën, est stadiorum octo millium: inde Alexandriam undecim millium stadiorum: ab Alexandria vero in Tanain stadiorum octodecim millium quinquaginta sex. Nam ulteriora ostiis Tanais versus septentiones incomperta sunt. Hoc processu. Ab Alexandria ad Lindum Rhodi stadia 4500. Thoantium dexteram præternaviganti Rhodum stadia 400. inde in Telum stadia 560. hinc ad Lacterem Coæ 320 stadia. Ad ejusdem insulæ Drepanum stadia 100. deinde ad Acritin
Aliter etiam a Rhodo cursus hic intelligitur, in Gnidum numeratis stadiis 700. in Cô 200. Samum deinde 800. Abest hinc Chios stadia 750. Ultra hanc Mitylene 520. Sequitur Tenedos post stadia 350. mox Sigeum 100. Os Ponti abest inde stadiis 2500. Et Carambis hinc post 2800 stadia. Jam ad os Mæotidis sunt 2500. ac deinceps ad Tanaim fluvium 2200. Summa stadiorum ab Alexandria in Tanaim 18608.
Restat, ut dicamus insularum nobis affinium ambitus, prout accepimus ab Artemidoro, Menippo et aliis classicis auctoribus. Gadium longitudo stadio
Cercina insula habet longitudinem stadiorum 70. Et, ubi angustissima est, latitudinem 40. Jacet e regione urbis in continente Thenæ, juxta initium Syrtis minoris: adjacet vero Cercinæ Cercinitis insula ponte conjuncta; longa stadia 40. et lata 25.