Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hudson, John (1662-1719), editor.

A Cercina in insulam Meningem, Lotophagitis regionis, trajectus stadiorum 600. quantum etiam Syrtis minoris ostium dicitur. Meninx vero longa est stadia 600. lata 180. Circa hanc magnæ reciprocationes contingunt.

Cephallenia insula habet quatuor urbes, longitudinem stadiorum 400. Sunt quoque in Adriatico mari insulæ propter oram Illy

15
rici, quarum insigniores sunt Issa, et Corcyra Nigra, Pharus dein et Melita, quarum dimensiones non habeo compertas.

Peloponesus, si connumeres etiam ejus sinus, circumnavigatur stadiis 8627: quod si sinus prætereas, ambitur stadiis 4000. Longitudo ejus a Malea ad Ægium est stadiorum 1400. figura Platani folio similis, magnis sinibus concisa; coarctatur tandem in Corinthium Isthmum, latitudo 40 stadiorum. A sinu Corinthio et Saronico in Scyllæum promontorium, ubi sinistrorsum objacet Calauria insula Neptuno sacra. Hinc sequitur sinus Hermionicus: inde sinus Argolicus usque ad promontorium Maleam, quod longe in mare procurrit: dein post Maleam jacet dextrorsum sinus Laconicus usque ad Tænarum, qui a sinistra terminat sinum Messeniacum, cujus a dextra Acritas promontorium. Postea prominet promontorium Ichthys (juxta quod Zacynthus objacet) et alterum Chelonatas: postremum vero promontorium est Araxus, situm ex adverso Acarnaniæ. Inde sinus Corinthiacus diffun

16
ditur conclusus ostio septem stadiorum, inter Rhium Peloponnesi et Antirrhium Locridis promontoria. A Tænaro in Phycuntem Africæ trajicitur 3000 stadiis.

Insula Ægina exadversum Atticam sita, oblonga est stadia 160. Salamis longa 70 stadia. Ceus 120. Inter Cycladas insulas optima est Naxus, quare vocatur minor Sicilia. Ad dextram Sporades sunt. Eubœa ponte Bœotiæ jungitur; prætexitur Bœotiæ, Phocidi, Locris, et altera sui parte aliquantum ipsi etiam Atticæ. Est enim longa, ideoque Macris appellata fuit, longitudine 1700 stadiorum.

At vero Creta circa Maleam Peloponneso adjacet; suo ambitu stadia implet 4100. longitudine 2300. Nam plurimum in longitudinem patet. Cythera inter Cretam et oram Laconicam media. Cyprus habet figuram similem tergori bovis, et circumnavigatur stadiis 3420. longa est 1300. Ab Papho flante Borea trajicitur Alexandriam spatio stadiorum 3800. Insula Rhodus circuitur sta

17
diis 1300. Cos 550 cingitur. Samos suum ambitum 630 definit. Icaria longa est et confragosa, longitudine 300. Chius in circuitu continet 660. Lesbus 1100 ipsa stadia.