Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hudson, John (1662-1719), editor.

Ægæum mare sequitur Hellespontus ad Abydum et Sestum desinens: mox Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens; ubi angustiæ, a quibus Pontus incipit, post quem jacet Palus Mæotis. Rursum si incipias a confiniis Africæ et Europæ, erit Ibericum mare, quod a Columnis pertinet ad montem Pyrenæum, inde Ligusticum ad fines usque Hetruriæ. Huic adjacet Sardoum supra Sardiniam, versus Africam inferne vergens. Tyrrhenum ab extrema Liguria porrigitur usque ad Siciliam. Deinde sequitur Libycum, Creticum, et Siculum; tum et Ionium cum Adriatico, quod ipsum a Siculo mari refunditur.

7
Postea se offert Cortinthiacus sinus, qui et Alcyonium mare vocatur. Inter Sunium et Scyllæum promontoria jacet Saronicum pelagus; hinc sequitur Myrtoum et Icarium, quod continet insulas Cycladas: inde transitur in Carpathium, Pamphylium atque Ægyptium; super autem Icarium statim est Ægæum.

Europæ autem ab ostiis Tanais fluvii ad columnas Herculis præternavigatio stadiorum est 69709. Africæ vero ab oppido Tingi usque ad ostium Nili Canobicum stastadiorum 29252. Asiæ omnis a Canobo ad Tanain fluvium præternavigatio stadiorum 40111. sinubus una comprehensis: ita ut littoralis omnis ora universi nostri orbis conficiat summam stariodum 139072. si tamen Mæotis palus, cujus ambitus est stadiorum 9000, connumeretur. Ejus ostium vocatur Bosporus Cimmerius, longus stadia 78.

Euxinus vero Pontus ambitur stadiis 23083. Thracius Bosporus, angustiæ, quas Darius

8
ponte junxit subitario aggrediens Scythas, stadiorum sex.

Mare Persicum, quod est rotundum, ostium suum contrahens promontorio Carmaniæ et Arabiaæ, habet circuitum stadiorum 20000. Ostium vero ipsum inter Arabiam et Carmaniam patet stadia 400.