Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hudson, John (1662-1719), editor.

Mare Persicum, quod est rotundum, ostium suum contrahens promontorio Carmaniæ et Arabiaæ, habet circuitum stadiorum 20000. Ostium vero ipsum inter Arabiam et Carmaniam patet stadia 400.

Hyrcanum vero, quod et Caspium mare, lunato flexu sinuatum, et, ut aliis placet, oblongum, extenditur in stadia 22000. ostium vero trajicitur stadiis quatuor.

Arabicus sinus, qui est angustius et oblongus, initium capit ab Heroum oppido, præterit oram Troglodyticam, usque ad oppidum Ptolemaïdem ad venationes; habet stadiorum 9000 longitudinem. Hujus sinus fauces ad oppidum Diren latæ stadia 60. inde deinceps navigatur stadiis 6500. Reliquum vero non navigatur præter Rubrum mare usque ad oceanum per octo millia stadiorum. Id vero latus, quod Arabiæ prætenditur a recessu Elanitico, est stadiorum 14000. Porro ipsa Arabia ad Rubrum

9
mare exporrigitur, et extenditur per longitudinem 12000. stadiorum.

Longitudo vero orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad Gades esse stadiorum 68549. hoc modo. A Gange ad Myriandrum, in sinu Issico positam, sunt stadia 41725. quæ summa sic colligitur. A Gange ad Indi fluminis ostia sunt 16000. stadia: ab Indo ad portas Caspias 15300. hinc ad Euphratem 10050. inde ad Myriandrum stadia 375.

Jam vero a Myriandro usque Gades stadia 26820, hoc modo. A Myriandro ad Cypri Cleidas stadiis 1400. inde ad promontorium Acamanta stadiis 3300. hinc in Chelidonias per mare Pamphylium

10
stadia sunt 1300. tum ad Patara 800. dein in Rhodum 700. ad Astypalæam per Carpathium stadiis 140. ad Tænarum stadiis 1450. ad Pachynum Siciliæ stadia 4000. ad Lilybæum per mare Libycum stadia 1520. Ad Caralin Sardiniæ per mare Tyrrhenicum stadia 2800. ad Gades præternavigati insulas Gymnesias 10000 stadiorum cursu. Ab Gadibus præter Sacrum promontorium et Artabrorum portum portum stadia 3932. Ita fiunt in universum 72477. stadia.