Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hudson, John (1662-1719), editor.

Rursum ab occasu hiberno Libs, deinde ab occasu Æquinoctiali Zephyrus, ab occasu vero æstivo Argestes, alias Olympias dictus. Tantem Notus et Aparctias adversi flant; ita ut sint octo.

5
Timosthenes autem, qui conscripsit circumnavigationes, tradit duodecim ventos, inter Aparctiam et Cæciam medium ponens Boream; inter Eurum et Notum Phœnicem, qui et Euronotus; inter Notum et Libem Leuconotum, qui alias Libonotus; inter Aparctiam et Argesten Thrascian, quem accolæ etiam Circium appellant. Gentes autem habitare limites, Bactrianos quidem sub Apeliote, Indos sub Euro, sub Phœnice mare Rubrum et Æthiopiam, sub Noto Æthiopiam ultra Ægyptum; ad Leuconotum Garamantas, qui supra Syrtes colunt; ad Libem Æthiopas, et occidentales supra Mauros; ad Zephyrum vero columnas Herculis, et initia Africæ et Europæ; ad Argestem Iberiam, quæ nunc Hispania; ad Thrascian Scythas supra Thraciam; ad Boream Pontum, Mæotin ac Sauromatas; ad Cæciam denique Mare Caspium et Sacas.
6

Syrtis autem major quinque millibus stadiorum ambitur, minor mille et sexcenta continet. Fauces vero maris Adriatici, quod nonnulli vocant Ionium pelagus, patent in latitudinem 1700 stadia, a promontorio Japygiæ ad montes Ceraunios Epiri.

Ægæum mare sequitur Hellespontus ad Abydum et Sestum desinens: mox Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens; ubi angustiæ, a quibus Pontus incipit, post quem jacet Palus Mæotis. Rursum si incipias a confiniis Africæ et Europæ, erit Ibericum mare, quod a Columnis pertinet ad montem Pyrenæum, inde Ligusticum ad fines usque Hetruriæ. Huic adjacet Sardoum supra Sardiniam, versus Africam inferne vergens. Tyrrhenum ab extrema Liguria porrigitur usque ad Siciliam. Deinde sequitur Libycum, Creticum, et Siculum; tum et Ionium cum Adriatico, quod ipsum a Siculo mari refunditur.

7
Postea se offert Cortinthiacus sinus, qui et Alcyonium mare vocatur. Inter Sunium et Scyllæum promontoria jacet Saronicum pelagus; hinc sequitur Myrtoum et Icarium, quod continet insulas Cycladas: inde transitur in Carpathium, Pamphylium atque Ægyptium; super autem Icarium statim est Ægæum.

Europæ autem ab ostiis Tanais fluvii ad columnas Herculis præternavigatio stadiorum est 69709. Africæ vero ab oppido Tingi usque ad ostium Nili Canobicum stastadiorum 29252. Asiæ omnis a Canobo ad Tanain fluvium præternavigatio stadiorum 40111. sinubus una comprehensis: ita ut littoralis omnis ora universi nostri orbis conficiat summam stariodum 139072. si tamen Mæotis palus, cujus ambitus est stadiorum 9000, connumeretur. Ejus ostium vocatur Bosporus Cimmerius, longus stadia 78.

Euxinus vero Pontus ambitur stadiis 23083. Thracius Bosporus, angustiæ, quas Darius

8
ponte junxit subitario aggrediens Scythas, stadiorum sex.