Quaestiones Naturales
Plutarch
Plutarch. Plutarchi Chaeronensis Moralia, Vol. V. Vernardakēs, Grēgorios N., editor. Leipzig: Teubner, 1893.
Cur lupae certo anni tempore omnes intra duodecim dies pariunt?
An quia neque cogitatione comprehendere quicquam nec reminisci (quibus solus homo virtutibus valet) potest? itaque quum mente non discernat a quo injuria fuerit illata, id tantum. quod ob oculos minaciter versatur, inimicum esse existimat deque eo vindictam sumere parat. An lapidem, dum per terram mittitur, ferarn aliquam esse autumans, pro ingenio hanc prius capere conatur, deinde quum viderit se opinione sua frustrari, hominem rursus invadit? An quod ad id quod missum fuerit, et hominem ipsum aequaliter odit, et id quod proximius est, insectatur?