Quaestiones Naturales

Plutarch

Plutarch. Plutarchi Chaeronensis Moralia, Vol. V. Vernardakēs, Grēgorios N., editor. Leipzig: Teubner, 1893.

Cur apes citius pungunt qui stuprum dudum fecerunt?

An quod animal est munditiae et elegantiae perquam studiosum; praeterea olfactus sensu valet plurimum? Quum itaque impuri congressus propter impudicitiam et immoderatam libidinem soleant esae immundiores: et citius ab apibus deprehenduntur et odium vehementius adversus illos concipiunt. Unde apud Theocritum jocose Venus ad

Anchisen a pastore ablegatur, uti apum aculeis propter adulterium commissum pungatur:
  1. Te confer ad Idam,
  2. confer ad Anchisen, ubi quercus atque cypirus
  3. crascit, apum strepit atque domus mellifiua bombis.
Et Pindarus: Parvula favorum fabricatrix, quae Rhoecum pupugisti aculeo, domans illius perfidiam.