Quaestiones Naturales

Plutarch

Plutarch. Plutarchi Chaeronensis Moralia, Vol. V. Vernardakēs, Grēgorios N., editor. Leipzig: Teubner, 1893.

Cur Zephyrus ventorum omnium celerrimus vulgo fertur, et Homerus:

Nos quoque cum Zephyri curramus flatibus una?

An quod aere perpurgato et minime nebuloso,

fiare soleat? aeris enim densitae et impuritas ventorum cursum non mediocriter impedit. An quod sol radiis suis fiatum frigidum perstringens, quo velocius feratur, auctor est? Quicquid enim frigidi ventorum vi contrahitur, id a calore veluti hoste supcratum, longius et citius propelli credendum est.