Quaestiones Naturales
Plutarch
Plutarch. Plutarchi Chaeronensis Moralia, Vol. V. Vernardakēs, Grēgorios N., editor. Leipzig: Teubner, 1893.
Quare aqua de puteis hausta minus alit quam quae de fonte aut caelo manat?
An quia frigidior magis sit et parum quoque aeris habeat: An quod salis multum immixta sibi de terra habeat; sal autem maciem, si quid aliud, facit: An quod pigra nec cursu exercita, qualitatem aliquam malam adquirat, quae stirpibus et animantibus contraria, in causa est quod nec bene concoquatur nec nutrire quicquam possit: Hinc et stagnantes aquae minus probae cenaentur, quod injuriae quae vel ab aeris mala qualitate vel a terra accipiunt, digerere nequeant.