History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem sic statuissent, responderunt: quoniam bellum geratur inter illos, qui utrique sibi socii sint, videri sibi aequum esse, in praesentia neu Iris opem ferre. Atque utrorumque legati sic abierunt.

280

Et Syracusani quidem res suas ad bellum apparaliaet; Atlienienses vero, qui apud Naxum staliva habebant, apud Siculos agebant, ut quam plurimi ad se transirent.

Et Siculorum quidem illi praecipue, qui campestria loca incolebant, et qui Syracusanorum imperio parebant, plerique ab Atheniensium societate abhorrebant; illorum vero, qui loca mediterranea tenebant , conciliabota, quae etiam antea semper libera erant, exceptis paucis seseconfestim Atheniensibus adjunxeruut, et commeatum ad illorum exercitum comportarunt, quidam et pecunias.

Athenienses veru bellum illis inferentes, qui suam societatem sequi recusabant, partim quidem vi coegerunt,' partim vero ne cogerent, a Syracusanis praesidia mittentibus et opem ferentibus arcebantur. Iidem per hiemem Naxo Catanam translata navium statione castra, quae a Syracusanis incensa erant, rursus excitarunt et illic hiemarunt.