History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quare vos neque tanquam constituti judices rerum, quae a nobis geruntur, neque tanquam morum magistri quod factu jam est difficile, deterrere conemini, sed quatenus aliquid ex hoc, quod multa agitamus, et ex ingenii nostri indole vobis item utile est, id accipite et eo utimini, et existimate, haec non omnibus aeque nocere, verum longe pluribus e Graecis prodesse; 1
quilibet enim in qualibet regione, vel in ea, in qua non imperamus, et is, qui sibi ab injuria timet, et is, qui alteri insidiatur, quod in promptu sit spes, illi quidem fore, ut auxilium contra alterum a nobis impetret, huic vero, fore, ut, si venerimus, metu periculi non vacet, ambo coguntur hic quidem, invitus ab injuria alteri facienda sibi temperare, ille vero nullo negotio salutem consequi,
Hoc igitur salutis praesidium, quod omnibus, qui eo indi· gent, est commune, et quod vobis nunc praesto est, ne rejiciatis, sed ceterorum exemplum imitati nobiscum Syracusanis , pro eo, quod ipsorum insidias semper cavetis, vos etiam nunc tandem pari modo insidias tendere vicissim incipiatis.
Atque haec contra Euphemus dixit Cama· rinaei vero sic animis erant affecti. Atheniensibus quidem erant lienevoli, nisi quatenus eos subacturos Siciliam suspicabantur, cum Syracusanis vero semper pro agrorum vicinitate controversias habebant; quum tamen Syracusanos, qui vidni erant, non minus formidarent, ne vel sine suis auxiliis superiores evaderent, et antea paucos illos equites iis miserant, et in posterum auxilia quidem subministrare placebat potius Syracusanis re ipsa, quam parcissime possent, ut praesentia vero ne Atheniensibus mious tribuisse viderentur, praesertim quod ex proelio victores discessissent, verbis respousum par utrisque dare.