History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed ejus inimici veriti, ne, si jam tum judicium subiret, exercitum sibi benevolum haberet, neve plebs animo remissiore esset, colens eum propterea, quod propter ipsum et Argivi et ex Mantineis nonnulli ad hanc expeditionem proficiscerentur, hoc dissuadebant et eum studiose abigebant, submissis aliis oratoribus, qui dicebant, nunc quidem navigaret, neque profectionem retardaret, sed reversus ad diem dictam judicium subiret; volebant enim eum majore cum invidia, quam

256
absenti facilius conflaturi erant, revocatum et reversum judicio contendere. Quare placuit, ut Alcibiades abiret.

Postea vero «state jam media classis solvebat is Siciliam. Plerisque autem sociis et onerariis navibus commeatum vecturis et minoribus navigiis, et quicunque prsp-terea apparatus comitabatur, ante praeceptum erat, ut Corcyram convenirent, ut illinc omnes simul per Ionium sinum .ad Japygiam promontorium transmitterent; ipsi autem

Athenienses, et si qui sociorum aderant, quum ad dictam diem in Piraeeum descendissent, primo diluculo naves implere coeperunt, ut in altum ferrentur.