History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ille vero et in praesentia adversus indicia se purgabat, et, antequam discederet, judicium subire paratus erat, si quid horum admisisset (jam enim quae ad illum apparatum spectabant, confecta erant), et si quid horum commisisset, poenas dare, sin absolutus esset, imperium gerere.

Et obtestabatur, ne de se absente crimina reciperent, sed jam, si deliquisset, morte mulctarent, et sapientius esse, non se talis criminis reum, priusquam causam cognovis sent, tanti exercitus imperatorem mittere.