Acta Archelai

Hegemonius

Hegemonius. Acta Archelai. Beeson, Charles Henry. Leipzig: J.C. Hinrichs, 1906.

Quod si homo anima est et corpus, et non solum corpus sine anima, quae sine se invicem subsistere non possunt, quare ea incimica aibimet dices et contraria? Videtur enim mihi dominna noster lesus Christus de his dixisse per parabolas: Nemo potest vinum novum in utres veleres mittere alioquin rumpentur utres et vinum. effundetur. Sed vinum novum in utres novos mittendum est, quoniam quidem idem dominus [*](30 Matth. 9, 17. Mark. 2, 22. Luk. 5, 37) [*](CM) [*](1 homo < Μ | lege] aus legem corr. | 2 homo dato Μ | 3 dicebantur] praecipiebatur Μ | 6 uincet C | omne M | 7 mandatum] praeceptum Μ | 9 qui Μ | 18 inutilitatem . . . designas] inuenientem hominis designasse Μ | aduersus C | 14 se < C | dimicet] dicet C | 15 enim] antem M | soliditatis Μ | 16 se (nach hominem) < C | 17 eeset] eat M | preaiderit M | 18 et < Μ | 19 et existimationis] ex his temptationes M | et < Μ | 81 brutissimi sensus M 23 homo < Μ | 28 se invicem] inuicem hominem M | 20 dicis M | 80 nemo] n aus m eorr. C | nach potest + mittere Μ | 81 mittere < M | rumpuntur M)

33
est utris et vini; nam etsi diversa sabstantia sit, sed dominatione et observantia et usu ex his duabus una persona subsistit. Non enim animam dicimus substantiae unius esse cum corpore, sed habere unumquodque qualitatem suam; et tamquam ad unum genus atque unam speciem hominum uter ac vinum conparatur, ita ab uno deo, qui omnia tam in caelis quam etiam in terra creavit, hominem condiqui ratio expetit veritatis; gaudet enim anima corpore et diligit et colit illud, nihilominus etiam corpus gaudet ab anima se vivificatum. Quod si maligni opus dicat esse quis corpus, cum sit et corruptibile ac vetustum atque deterrimum, non potest ferre spiritus virtutem nec animae commotionem et eins splendidissimam creaturam. Sicut enim adsnmentum panni rudis adsuat quis vestimento veteri, maior scissura fit, ita etiam corpus, si praeclarissimo operi, animae, adsociatum fuerit, interiet. Similiter et si quis inferat lucernae lumen in locum tenebrosum, fugantur continuo tenebrae nec adparent; ita intellegendum est, anima corpori inserta, continuo tenebras effugatas et enam iam effectam esse naturam atque unum hominem in unam speciem constitutum; et ita conveniet consonanter tinum novum esse missum in utres novos et adsumentum panni rudis adsntum non esse veteri vestimento, sed novo. Sed et ex hoc ostendere possumus consonantiam esse virtutum in utraque, id est corporis atque animae, substantia, in qua ait scripturarum doctor maximus Paulus, deum in corpore, sicut voluit, unumquodque membrum posuisse.

(XIX). Quod si id tibi difficile videtur intellectu nee adquiescis his dictis, saltem exemplis tibi adfirmabo. Intuere hominem templum esse quoddam, sicut et scriptum est; spiritnm autem qui in ipso est, refer ad eins formam qui inhabitat templum; neque ergo templum construi potest, non agnito prius habitatore templi, neque inhabitator conlocatur, si templum non sit extructum. Cum ergo utrumque una ac pariter dedicetur, quomodo in his inimicum aliquid aut con- [*](11 Matth. 9, 16. Mark. 2, 21. Luk. 5, 36 — 22 I Kor. 12, 18 — 25 vgl. 1 Kor. 3, 16 und II Kor. 6, 16) [*](CM) [*](1 est M | 3 observantia et] obaeruantiae C | nach duabus + tarnen M | 4 ad unum] dad uinum iam M | 5 unum M | hominis Μ | ac vinum < M | C qui . . creavit < C vielleicht mit Recht | nach creavit + tarn M | 7 corpori C | 8 etiam] et M | te < Μ | 9 quis < M | 10 uirtutum M | 11 nach sicut enim + si Zacagni, aber derselbe Gebrauch kommt auch 42, 33 vor, und Parallelen sind in der klassischen Latinität zu finden | 14 interibit M | 19 sed novo < | 21 nach est + in M | qna] quo M | 22 nach paulus + apostolus Μ | membrum] membrorum M | 25 saltim Μ | 28 et < C | epiritua C | 27 refer ad) refert C | nach neque + enim M)

34
trarium inveniri potest, et non potius ab amicis atque idem rolentibus utrumque videtur effectum? Et ut scias quoniam et; amicitia ei genere coniuncti sunt, qui seit et audit, Faciamus hominem et reliqua respondit. Hic enim qui templum extruit interrogat illum qui informat simulacrum, mensurasque etiam magnitudinis ac latitudinis vastitatisque perquirit, ut ita fundameiitorum spatia describat; neque enim in vanum quis templum extruit, nisi mensuras coolocandi didicerit simulacri. Similiter igitur perquiritur modus corporis atque mensura, ut possit apte in eo anima conlocari ab artifice omnium deo. Quod si dicat quis inimicum esse eum, qui plasmaverit corpus, domini, qui creator est ammae meae, quomodo non, dum alteri invidet, alterius operi inrogavit infamiam, at aut ille qui templum extruit angustum faeiat, ita ut capere non possit quod coulocatur; aut ille qui simulacrum fecit, quomodo non grave aliquid protulit et ponderosum, quo iutromisso, templum continuo concideret? Secundum hoc, quod novimus esse inimicorum studia, coutemplemur haec, si non ita se babent; sin autem oportet omnia isdem mensuris eadem aequitate disponi similique gloria efferri, quid adhuc de hoc dubitamus? Addimus tarnen, si placet, etiam illud exemplum: similis videtur esse homo navi, quae instnicta ab artifice atque in mare deducta est quamque navigare inpossibile est sine gubemaculis, quibus regi et flecti possit in quaecumque loca voluerit gubernator eius. Et quia eodem artifice indigeat corpus gubernaculorum quo et totius navis, nulli dubium est; sine gubemaculis enim otiosum erit omne navis opus, corpus illud inmensum. Ita ergo animam corporis gubernacula dicimus, reguntur autem utraque arbitrii atque animae libertate, quo velut gubematore utimur; quae cum coniunctione unum effecta consonantiam officii sui continent ad omne opus, quodcumque ex semet ipsis efflciunt, uni suctori et conditori testimonium ferunt.

(XX). His auditis, turbae quae aderant vehementer gavisae sunt, ita ut paeue manus inicerent in Manen, quos vix Archelaus cohibens et reprimens conquiescere fecit Iudices dixerunt: Sufficienter ostendit Archelaus hominis et corpus et animam unius esse facturis, eo [*](3 Gen. 1, 26) [*](CM) [*](8 Ecit] dicit M | 4 extruis C | symulacrum wic immer M | 6 magnitudini C | 6 discriba C | 8 apte < M | 10 auimi C | 11 meae < M | altero CM | infamia C | 15 concideret] oonderet M | 17 hisdem Μ | gloria] zweimal geschrieben M | 22 gubernator] gubernatore C gubernatione N | eodem arti a. Ras. Μ | 26 coniunctionem C | 28 eiemet C | efficiuntur M | uni anotori < Μ | 80 aderunt C | 81 mane CM | 33 factoris] ο aus u w. e. sch. corr. C2)

35
quod consonare in coniunctione non possit opus unius, si propositum artificis a se dissentiret alterius. Quod si dicatur unum esplicare utrumque minime valuisse, iufirmitatem ostendit artificis; quia et si dicat quis animam boni dei esse, otiosum opus invenitur hominis, nisi etiam corpus acceperit. Quod si rursum corpus mali dei dicatur esse figmentum, otiosum nihilominus erit, si animam non acceperit; quae utique nisi cummista atque sibi invicem fuerit iaserta cum corpore, homo nec erit nec dicetur. Unde multis esemplis adprobavit Arcbelaus totius hominis unum atque eundem esse factorem. Archelaus dixit: Scire te non dubito, Manes, hoc, quod generantis aut creantis filius dicitur ille qui natus est <aut> creatus; quod si malignus homioem finxit, pater eius esse debet secundum naturam. Et cui ergo dicebat dominus lesus, docens orare homioes: Sic dicile cum oralis, Pater noster, qui es in caelis? Et iteram: Orale palrem veslrum, qui est in occulto? De Satana autem dixit vidisse se eum, sicut fulgur cadentem de caelo; uti ne quisquam audeat dicere quod ipsum nos docebat orare; neque enim descenderat lesua, ut homines coniungeret et reeonciliaret Satanae, quin potius conterendum eum sub pedibus fidelium suonun tradidit. Sed ego iam beatiores istos dicam esse gentilee qui multos quidem introducunt deos, unanimos tarnen atque amicos eos confitentur; hic vero duos introducens, inimicitias inter eos discordemque sententiam non erubescit adstruere. Quod si multos sub huiuscemodi condiciooe introduceret deos, ludum iam gladiatorium inter eos erat videre, innumeras babentes naturas diversasque sententias.

(XXI). Iam vero de interiori atque exteriori homine quid me necesse est dicere, cum salvatoris voce dicatur ad eos qui camelum glutiunt et deforis hypocritae sunt, blandimentis atque adulationibus circumdati; ad quod lesus ait: Vae vobis scribae et Phatisaei hypoeritae, quare quod deforis est catini et calicis lavatis; quod autem intus est inmunditia plenum est? Aut neseitis quia qui fecit quod foris est et quod de intus est freit? Numquid de catino et de calice loquebatur? Numquid vitriarius erat, qui haec dicebat, aut figulus, ex luto fingena vasa? Nonne de corpore atque anima evidentissime loquebatur? Quoniam [*](18 Matth. 6, 9. Luk. 11, 2 — 14 Matth. 6, 6 — 16 Luk. 10, 18 — 26 Matth. 23, 24 — 28 Matth. 23, 25f. Luk. 11, 39f.) [*](CM) [*](10 mane M | 11 nach est + aut Harnack | 18 est C | 14 occolto] abscoadito M | satanan (zu satana corr. M 2) CM | 17 homines] aus hominem ohne Ras. corr. C 2 | 19 esse < M | 20 unanimes M | 21 introducent C | setetiam C | 2; adnlationi C | 28 iesua < Μ | 30 est (nach foris)] übergesch. M 2 | 32 figulus] ig w. e. sch. corr. C2)

36
quidem Pharisaei aneti et cimini decimas expetentes quae erant graviora legis relinquebant et his quae extrinsecus erant adbibentes diligentiam contemnebant ea, quae ad salutem animae pertinebant; expetebant etiam ealutationes in foro et primos discubitos in cenis; quod sciens dominus Iesus perditos esse dicebat eos, quia bis solis rebus quae deforis erant adhiberent diligentiam et ea quae intrinsecns erant contemnerent velut aliena, ignorantes quoniam qui corpus fecerat, ipse fecit et auimam. Et quis ita lapideus est et stolidus, ut non ad omuia ei iste sermo sufficiat? Cui sermoni consonans Paubis ait, ioterpretans. ea quae in lege scripta sunt hoc modo: Non infrenabis os bovi trituranti Numquid de bubus cura est deo? Aut propter nos utique dicit? Sed quid inmoramur ulterius? adiciam tarnen pauca de pluribns. Si duo sunt ingenita et his loca certa decernimus, dividitur deus; si intra certum locum est et non ubique diffunditur, et erit multo inferior loco, in quo est (maius enim quod continet semper eo quem continet) et efficitur deus eius magnitudinis cuius est locus in quo continetur, sicut bomo, si sit in domo. Deinde ratio requirit quis est qui inter eos diviserit aut quis eis certos terminos statuerit, et invenitur iam uterque multo inferior virtutis humanae. Lysimachus enim et Alexander totius mundi ioperium tenuerunt omnesque nationes barbaras atque omne genus hominum subicere potuerunt, ita ut non esset alins inperator per illud tempus praeter ipsos sub caelo. Et quomodo audebit quisqnam dicere non ubique esse deum, qui est lumen verum indeficiens, cuius est regnum sanctum et sempitemum? Heu nequissimi istius inpietas, qui nec aequalem quidem cum hominibus potestatem omnipotenti deo tribuit!

(XXII). Iudices dixerunt: Lumen in toto mundo lucere scimus et non in una aliqua parte; sicut et Jesus dicit quia nemo lucernam accendens ponit sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Si ergo lumen est, necesse est illud (si tamen Iesus creditur) mundo universo lucere et non per partes; a quo si universum obtinet mundum, ubi iam ingenitae tenebrae, nisi forte accidentes intellegantur? Archelaus dixit: Quoniam quidem multo melius a [*](1 vgl. Matth. 23 23. Luk. 11, 42 — 8 Luk. 20, 46; 11. 43. Matlh. 23, 6, 7. Mark. 12, 38. 39 — 10 1 Kor. 9, 9, 10 — 27 Matth. 5, 15. Mark. 4, 21. Luk. 8, 16 und 11 33) [*](CM) [*](2 eitrinsecus] ubtrubsecys CM | 8 eipectabant C | 4 discubitus] diacipulo subitos C discubitos M | 6 scientes C | eos] eis C | 6 adbiberent M | 9 interpretant C | 10 bobi C | 11 aut] an non M | 14 loco inferior M ~ M 2 | 15 et < M | 19 lysomacus C lysomachus Μ | 22 praeter ipsos < M | 24 eu C | 24/25 nec aequalem] nec que uellem C | 25 qnidem < M | 26 mundo] domo C | 81 accidentes] Zacajni, accedentes CM | 32 intellegitur C)

37
Vobis intelligitur sermo euangelicus quam ab isto, qui se paracletum esse profitetur, quem ego magis parasitum quam paracletum dixerim, dicam ego quomodo acciderint tenebrae. Cum lux esset ubique diffusa, mundom coepit deus condere initium a caelo et terra sumens, in quo ita ratio eveoit, ut medietas, qui est terrae locus timbra obtectus, obiectu videlicet earum quae factae sunt creaturarum, inveuiretur obscurus, ita ut res expeteret introduci lucem huic ipsi in medietate posito loco. Uade et in Genesi Moyses enarrans facturam mundi nequaquam facit tenebrarum mentionem, aut quasi factae sint aut non factae; sed ipse tacuit, his, qui possint advertere, derelinquens rationem buius intellectus; quae quidem nec satis est ardua atque difficilis. Cui enim non fiat manifestum, solem istum risibilem, cum ab oriente fuerit exortus et tetenderit iter suum ad occidentem, cum sub terra ierit et interior effectus fuerit ea quae apud Graecos sphera vocatur, quod nunc obiectu corporum obumbratus non adpareat? Sed obtecto eo, obstante terrae corpore, superducitur umbra, quae ex se efGcit tenebras. usquequo mrsam, inferioris spatii cursu per noctem transacto, ad orientem revolutus atque in locis solitis obortus adpareat. Est ergo umbrae atque noctis causa corporis terrae soliditas, quod etiam ex sui ipsins untbra homo intellegere potest. Ante caelam enim et terram atque omnes istas corporeas creaturas indeficiens lux manebat, com nullum corpus existeret quod umbram sui obiectione generaret; et ideo nusquam tenebras, nusqnam noctem fuisse profitendum est Kam si, rerbi gratia, placeat ei cui potestas est omnium, plagam quae ad occasnm est auferre de medio, non agente sole ad illam partem cursum, nusquam fiet vespera aut tenebrae; sed erit sol semper in cursu nee umquam occidet, et medium caeli azis paene semper tenebit nee aliquando desinat adparere; et per hoc erit unirersus orbis terrarum clarissimo lumine lumine ex quo nee nlla eins pars obumbrabitur, sed manebit ubique unius luminis aequalitas. Occidentali autem plaga statum suum servante et sole cursum anum tribus mundi partibus ministrante, bi quidem qui sub sole ’int clarius videntur inluminari; ita ut paene dixerim, dormientibns adhuc eis qui e diversa plaga consistunt, isti priores diei exordium siimant. Sicut autem ante eos qui in parte occidua iacent illis lumen exoritur, ita velocius obscuratur; et soli omnium qui in orbis medietate [*](CM) [*](2 ego] ergo M ] 4 coepit deus ~ Μ | 5 obeictu] Zacagni, obtectu CM | 7 lacem < M | 8 genesi] aus geoeiim eorr. C | moai (mo a. Ras.) C | iter Baum] iteranm C I iterit C | 14 fera C | 15 obiecto Μ | 16 eupeiducit M | 19 eui] snet suet C | 81 nach cum + et M | Dullnm] ata nnllus eorr. C C 2 | 23 ei] et C | 27 axee CM | desinit C | 80 occidentali] occident alii C | servante < M | 88 adhac eis] adfancia C)
38
consistunt aequalitatem sempor sentiunt lucis. Cum enim medium sol tenuerit caelum, duIIus est locns qui ant lucidior aut obscurior esse Tideatur, sed omnes mimdi partes ex aequo et iusto solis fnlgore lutninantur. Si ergo, ut superius diximus, occiduae plagae pars aoferatur e medio, ultra iam noa obseurabitur pars quae ei adiacet Et haec quidem mihi simplicius dicta sint, cum possim et zodiacum circtdum describere; sed non in tuto nunc fieri ratus sum, propter quod de his silebo et ad illud caput recarram quod obiecit adTersarius, adfirmans omni nisu tenebras esse ingenitas, quod et ipsum quantum valuimus iam confutatum est.

(XXIII). Iudices dixerunt: Si consideremus lueem fuisse ante conditionem creatiirarum et nihil fiiisse obiectum quod ex se umbram generaret, oecesse est lucem ubique fuiEse diffusam et omnia loca fulgore lucis inluminata, sicnt ostensum est ex his quae a te nuper dicta sunt; in quibus reram esse rationem videntes damus palmam allegationibus Archelai. Si enim divisionem accipiat universus mundns, Telut muro quodam per medium inatrueto, et ex una parte habitent tenebrae, ex alia vero lux, intellegitur nihilorainus quia ex eo quod inatnictum est aedificium, umbra generata, acciderint tenebrae. Et rursum nobis quaerendnm est quis aedificarerit mumm in medio duorum, si tarnen aedificatum fateris, ο Manichaee. Si vero illa ratio consideretur, quasi mnrus non sit iostmctus, rursus sine aliqua exceptione unus esse universus intellegitur locus ac sub una potestate positus; imde ex omni parte tenebris ex accidentibus esse demonstratis ingeni- tarn naturam habere non possnnt. Aechelaus dixit: Dicat mifai etiam hoc ad ea quae proposita sunt. Deo in regno suo posito et maligno similiter in suo regno, quia inter medium ipsorum construxerit mumm? Non enim potest dividere quid duas substantias, nisi quod sit utroque maius, sicut dicit in Genesi libro quia divisit deiis inter lucem et tene- bras. Talem esse aliquem necesee est et muri istius iustructorem, murus enim terminos uniuscuiusque demonstrat, sicut inter eos qui rura incolunt lapis solet portionem uniuscuiusque dividere; quae tarnen res niagis intellectum dat, quo huiuscemodi divisio fratemae potius heredi- [*](29 Gem. 1, 4) [*](CM) [*](1 equitatem Μ | 8 nequo] ea quo Caeq Μ | 7 in tuto] intD) C | 9 nisu] niei C | nach ipsum + in M | 10 confitatum C | 12 creatnranim] c a. Rag. C | et < C | 15 veram] uerum CM | 22 motos C 1 24 ex accidentibus demonstratis < C | 28 utroque] utrumqne CM | 29 dicit] nach libro Μ | 81 demonetraat CM | qui] aus quo con: Μ’ | 88 quo] rielleicht ist quod zu lesen, quando Zaaigni | divisio] Zacagni, uisio CM)

39
tstia sit ratio. Verum nunc non est mihi de his dicendum, quamquam aecessarium videatur, nam illad est quod petimus: quis est qui extruxerit murum ad designandum nniuscuiusque terminum regni? Non differat; nolo moretur hic perfidus, sed iam confiteatur dualitatis suae in unum refusam esse substantiam. Dic age quemquam qui medium extruxerit murum. Quid agebat alter, altero instrueute? Dormiebat aut ignorabat aut resistere non valuit aut pretio coacessit? Dic quid faciebat vel quis est omnino qui extruxit Vos deprecor, iudices, quos deus plenissime repletos intellectu misit, vobis dicat qnis ex duobus extruxerit et quid agebat unus cum alter extmseriti.

(XXIV). Iudices dixbsdnt: Dic nobis, ο Manes, quis designaverit fines utriusque regni, quis murum fecerit medium? Pro magno enim Archelaus interrogationem haberi buius sermonis exposcit. Manes Dixit: Bonus deus et nihil habens commune cum malo, firmamentam posnit in medio, quo alienum a se et separatum faceret malignum. Archelaus DIXIT: Usquequo dignitate nominis mentiris? Deum etenim solommodo nomine appellas et deitatem ipsius humanis infirmitatibus conparas. Aliquando ex non extantibus, aliquando ex subiecta materia quae quidem ante se fuerit, adseris extruxisse, ut homines solent extructores. Interdum etiam eum timidum, interdum et conversibilem dicis; dei est enim agere quae dei sunt, hominis vero quae humana sunt. Si ergo deus, ut ais, murum construxit, timidum se hic et nihil fortitudinis se habere designat. Scimus enim semper eos qui suspieantur ab extraneis sibi dolos intendi atque bostium verentur insidias ipsi aolent urbea suas muris circumdare; in quo et ignorantiam babent pariter atque inbeccillitatem sui ostendunt. Sed na illud quidem a nobis reticendum est, quin potius in medium proferendum, ut ex mnlta adsertiouum copia maehinationum adversarii diversitas destruatur, auxilium nobis ferente veritate. Concedamus stmcturam factam esse muri, quae ad discretionem esset uniuscuiusque regni: inpossibile enim eat sine hoc udo habere unumqnemque proprium regnum: eodem vero modo inpossibile est et malignum egreaaum propriis finibus boni partes invadere, muri interdictione eonstante, nisi forte prius deiciatur; sicut andivimus ab hostibus fieri atque etiam oculis nostris nuper adspeximus. [*](CM) [*](2 nam] seqaendum Μ | est illud M ~ Μ2 | 3 differat] dixerat C rielleicht mit Recht | 5 quemquam] quis est M | 6 alter . . dormiebat < C iiber die Zeile geschrieben C2 | extruente M | 9 plenissime] me übergesch. C1 | dicat] iudicate a. Ras. von etiea fünf Buchst. gaebrteien C2 | 11 quis] 8 aus Corr. rielleicht aus b; C | 15 et separatum] esse partum C | 16 dignitate . . mentiris] tate nominis m a. Ras. M | 18 exubiecta C | 21 enim est Μ ~ M2 | ho mines C | 22 hic < M | 25 muri C | 27 multas C | 31 uno] muro Routh)

40
Cum rex aliquis obpugnat turrem valido muro circumdatam, adhibet primo ballistas et iacula, securibus deinde portas excidere atque arietibus muros couatur evertere; et cum obtinuerit, tum demum ingreasus quae libuerit agit, sive captivos placet cives abducere sive cuocta subvertere aut etiatu, si placuerit, rogatus iudulget Quid ergo dicit iste? Non substantia, id est proposito, adversarius quis deiecit, quod interiectum fuerat munimentum? in praecedentibus enim professus est quia supervenerint tenebrae ex propriis finibus in regnum dei boni Quis prius deiecit munitionem? Inpossibile enim erat ingredi malum, munitione constante. Quid taces? Quid moraris tu, Manichaee? Etiam si tu differas, adgrediar mea sponte. Si enim dixeris quia deus destruserit, requiram quid eum moverit ad deatrueudum hoc quod prius propter inportunitatem maligni et separationem ipse extruxerat Quid iratus aut quid damni perpessus adversum se ipse pagnare contendit? Aut numqnid de maligni facultatibus aliquid concupivit? Quod si horum nihil in causa est deo destruendi ea quae iamdudum ad alienandum a se et separandum malum ipse constmxerat, illud nec mirum putandum est, quod societate eius deus et consortio fuerit delectatus; mnnitio enim quae missa fuerat propter hoc, ne eius molestiam pateretur, idcirco destructa videbitur, quoniam non iam molestus, sed amicus fore putabitur. Quod si a maligno murum dicas esse destructum, quomodo possunt boni dei Opera a maligno superari? alioquin fortior deo invenietur maligna natura. Quomodo et ipse, cum sit omnino totus tenebrae, luci supervenit et conprehendit, euangelista testimonium ferente quia lux lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehendentnl? Quomodo caecus armatur? Quomodo tenebrae adversus lucis regnum dimicant? Sicut enim inbeccilli oculi solis radios in se recipere non possunt, ita et hic ferre non valet regni lncis intuitum, sed manet semper extraneus et alienus.

(XXV). Manes dixit: Non omnes capiant verbum dei, sed qaibus datum est scire mysteria regai caelorum. Et iam quidem scio qui sint nostri; meae enim, inquit, oves vocem meam audiunL Propter nostros ergo, quibus datus est veritatis intellectus, per similitudines dicam. Similis est malignua leoni, qui iurepere vult gregi boni pastoris; quod cum pastor viderit, fodit foTeam isgentem et de grege tulit unum hedum et iactavit in foveam, quem leo invadere desiderans, cum ingenti [*](24 Joh. 1, 5 — 29 Mattb. 19, 11 und 13, 11 – 31 Joh. 10, 27) [*](CM) [*](5 nach dicit Ras. von einem Buchst. C | 6 eobstuntiam CM | 7 pmedentibus C | 10 taces] e aus i corr. C2 | manea Μ | 18 maligni] alieni M | 14 perfessus C | 16 qaaeam dndum C | 17 nach illud + enim Μ später getilgt | 18 qood .. et < C | societatem M | 20 videbitur] aus uideuitur corr. C2 | 26 inbeccilli] inbec illiua (b aus u corr.) C | 27 oculis C | 31 meae] me M | 34 gregem C)

41
indignatione voluit eum absorbere, et adcurrens ad foveam, decidit in eam, ascendeodi inde sursum non habens vires; quem pastor adprehensum pro prudentia sua in caveam concludit, atque hedam qui cum ipso fuerit in foTea incolumem conseirabit. En hoc ergo infirmatus est malignus, ultra iam leone non babente potestatem faciendi aliquid, et saWabitur omne animarum genus ac restituetur quod perierat proprio suo gregi. Archelaus DIXIT: Si leonem maligno conparas, denm rero pastori, oveB atque hedam, dic, cuinam conparabimusV Makes dixit: Oves et hedua unios mihi videntur esse naturae; in similitudinem antem ponuntur animarum. Archelaus DIXIT: Animam ergo perditum dedit deus, obiciens eam leoni in foveam? Manes dixit: Nequaquam, absit hoc; sed adprehensus est hoc ingenio, in futurum vero salvabit eam. Archelaus dixit: Ridiculum iam istud est, ο viri auditores, si agnum quem retinebat in ainiboa, pastor extimescens leonis ingressum proiecit eum devorandum et dicitur quia in futurum salvabit eum. Quomodo non totum hoc ridiculo plennm est? Kam et in hoc etiam iudicium adimitur. Deus enim Satanae animam tradidit in perditionem, ab eo adsumendam Quando enim pastor de ore leonis aut de ventre eius potest educere quod iam ille devoravit? Sed dices mihi: deus est et omnia potest Audi ergo ad haec: cur igitur quod possit, non illud potius adseris, quod poterit propria virtute vincere leonem, si est pura dei potentia, et numquam machinis quibusdam et foveae hedo sive agno tradito? Dic mihi etiam itlud: si pastori superreniat leo non habenti oves, quid fiet? Ingenitus enim est qui dicitur pastor, ingenitus quoque etiam leo. Cum ergo nondum esset homo, priuaquam pastor haberet gregem, si superreoiBset leo, quid fiebat, quia non erat leonis esca priusquam hedus esset? Manes dixit: Leo quidem nihil manducabat, exercebat tamen malitiam suam per quaecumque poterat invenire, discurrens lier vertices montium; quod si aliquando ei etiam esca erat neoessaria. capiebat ex bestiis quae erant sub regno suo. Archelaus dixit: Ergo unius substantiae sunt bestiae quae sunt in regno maligni et hedi qui sunt in regno boni dei. Manes dixit: Absit, nequaquam; nihil commune est neque ipsis ad invicem neque his quae sua sunt. Archelaus dixit; Unus atque idem est usus in esca leonis. Si enim ex propriis [*](CM) [*](4 fuerat Μ | foueam CM | conseruauit CM | 7 mulignum CM | 8 comparauimus C | 9 similitadine C | 12 futurum] aus futnro w. e. sch, corr. C2 | saluauit CM; so auch Z.15 unten | 18 nach paetor hat C nonne dauid de ore leonis uel ursi eruit ouem. hoc dicimus propter ore leonis quod ait, eine Randbemerkung, die sich in den Text einqfsdtlichen hat | 21 leonem] aus leonis corr. C2 | est] Zacagni, et CM | 22 hedosiue C das ο aus u corr. | 31 sabstnotiae sunt ~ C | quae] qui C | 34 enim < M)
42
aliquando bestiis capiebat cibum, aliquando ex hedis boni dei, nulla est in his differentia, quantum ad escas pertinet, et ex hoc adparet unius eas esse substantiae. Sed alium alio longe differre ignorantiam pastori adscribimus, quia non aptam escam, quin potius alienam obtulit vel proiecit leoni. Aut forte rursus dissimulare volens dices mihi quia nihil leo ille comedebat? Illumne igitur qui oomedere nesciebat ipse ad comedendum animam provocavit nec sola fovea ad decipiendum eum uti voluit? si tarnen hoc dignum est facere deum et dolos exqnirere. Et sicut rex aliquis, bello sibi inlato, nequaquam propria virtute confisus, sed inbeccillitatis suae timore pertemtus, muris ipse urbis inclusus vallos aliaque munimenta circumdat ac praeparat, manu ac viribus nibil fidens; si vero vir fortis sit, etiam porro a suis finibus in occuraum bosti procedit et agit omnia usquequo vincat et obtineat adversarium.

(XXVI). Iudices DIXERUNT: Si ais paatorem hedum sive agnum leoni proiecisae, cum ille inrueret adversum ingenitum, actum eat. Quem enim potest iudicare pastor bedorum atque agnorum, cum ipse inveniatur eis causa in delictis? Traditus enim agnus per infirmitatem pastoris reaistere non valuit leoni et conaeqoens est ut quocumque fuerit leoni libitum gerat; tamquam si dominus unum e servis suis electum vel per metum tradat adversario suo, quem rursus recipere suis viribus non valeat. Si vero casu aliquo provenerit eum recipi, qua tandem ratione tormenta ei poterit inrogare, si ad omnia quae ei inperabat inimicus parebat, cum eum ipse tradiderit inimieo, sicut leoni hedum? praenoscentem enim adseris esse pastorem. Verberatus enim agnus et interroganti se pastori cur in his leoni pamerit respondet: Tu me leoni tradidisti nec restitisti adversus eum, sciens et praevidens quae mihi gerenda forent, cum eius me necesse esset obtemperare praeceptis. Et ne multa dicamus, neque deus perfectus pastor ostenditur neque leo alienos cibos percepisse demonstratur; et ideo ipsa veritate edocente damit his quae ab Arcbelao dicta sunt palmam nos debere conferre.

Archelaus DIXIT: Quoniam quidem de omnibus quibus disceptavimus prudentia iudicum plenissimum terminum posuit, tacendum est de reliquis et in tempus aliud reaerrandum. Sicut enim quis serpentis conterat caput, in nullum iam reliqua corporis eius membra deputanda sunt, ita dualitatis quaestionc reiecta, sicut pro viribus osten- [*](CM) [*](1 ex hedis] ex do his C | S eaa aus eseas corr. C2 | 3/4 sed . . adscribimus] eine Liicke ist anxunehmen; nach differre + si dicamns Zacagni | 4 escas C | 14 ais pastorem] ut ais pastor M | 15 proiecisse] proiecit M | 17 caosa in delictis] in delicti si causa C | 18 qaodcumqae Μ | 24 enim (nach verberatus)] aatem M | 26 qua C | 29 docente M | 33 nach enim + si Ziieagni, vgl. 33, 11)

43
dimus, reliqna quae per hauc adserebantur cum ipsa pariter explosa sunt. Sed in ipsum qui adest adgertor horum paucis dicam, nt omnibus innotescat quis et unde et qualts est; dixerat enim se esse paracletum illum quem lesus proficiscens humano generi missornm se esse promiserat ad salutem fidelium aninlarum et non longe possit ei Paulus vas electionis et vocatus apostolua, unde et praedicans veram doctrinam aiebat: Aut documentum quaeritis eins qui in me loquitur Christus? Et quidem quod dico tali exemplo fiet clarius. Homo quidam conlusit in thesanro frumenti plurimum, ita ut refertus esset locus, quem locum clausam atque signatum sufficientibus signaculis custodiri praecepit; ipse dominus vero cessit; alius autem quidam post multum temporis advenit ad thesanrnm, dicens se ab eo qui signaculis locum concluserat missum ad hoc, ut etiam ipse in eundem thesaurum triticum congregaret Quem cum vidissent custodes, poscebant ab eo aignaculi fidem, quo possent ei videlicet aperire thesaurum et parere ei tamquam ab illo qui signsverat misso; qui cum neque claves ostenderet neque gignaculorum fidem deferret (neque enim habebat ius), a custodibus eiectus est et fugatus; fur enim potius et latro ab eis esse deprehenditur, convictus et confugatus etiam ex hoc, quod post multum tempus quam promissum fuerat, adesse deaideret, neque claves neque signacula neque ullum omnino custodibus indicium deferens, non quantitatem frumenti reconditi sciens; quae omnia manifesta indicia sunt nequaquam eum ab illo esse transmissum, et ideo consequenter a custodibus refutatus est.

(XXVII). Aliud etiam, si videtur, dicimus exemplum. Homo quidam paterfamiliaa dives plunmum, ad tempus peregre afuturus, filiis suis pollicitus est missunim se esse alium qui pro se distribueret eis ex aequo substantiam. Et quidem non multu post misit beatum virum quendam iustum et verum, qui cum venisset, suscepta universa substanfia, primo omnium instruere eam ac regere studuit, laboraus plurimum in itineribus, sedens ipse per se suis manibus opus fariens et ministrans. Deinde diem obiturus testamentum scribit, propinquis suis et proximis omoibus hereditatem derelinquens, et signacula dedit eis et nominatim singulos convocans praecepit eis serrare hereditatem et [*](7 II Kor. 13, 3) [*](CM) [*](5 et . . possit] die Stelle ist verdorben; etca tamquam si not) longe praecesserit Traube, ot non longe post sit Zacagni | 7 agebat C | 11 dominus] Zacagni, deus CM | 16 possint C | 16 qni cam neque] qoicumque C | 19 confugatus] confutatus Zacagni | 30 deaideret] se diceret M | 22 sciens] sicens C | 23 nach consequenter + erat C | 24 si nidetur etiam M Corr M2 | 25 futurus M | 27 beatum] tntum C | 28 verum] uirom C | 30 sedens] sed et Zacagni 32/33 signacula . . nominatim zueimal gesch. C | 33 singula C)

44
custodire ac regere substantiam, sicut susceperant, et perfrui bonis et fructibus ipsi domini heredesque derelicti. Si qui verum ex agri huius fructibus percipere rogaret, iudulgenter praeberent; sin autem coheredem se dicens exposceret, devitarent persequi <atque> alieuum esse pronuntiarent; opus autem magis facere debere eum qui recipi velit. Quomodo ergo, bis omnibus beoe recteque diepositis et statutis ac plurimo tempore in eo statu perseverantibus, eum qui post treceutos ferme annos venerit et heredem esse se confirmet non abiciemus? Non iuate alienum proountiabimus qui nee de propinquis se esse osteodit, qui defuncto nostro nou adfuerit aegrotanti, qui in esequias non ierit crucifixo, qui sepulchro non adstiterit, qui omnino nesciat quomodo aut qualiter defunctus est, qui denique thesaurum frumenti ingredi eupiat, nullo indicio delato ab eo qui obsignaverit? Nonne eum tarnquam latronem et farem abiciemus ac modis omnibus expellemus? Haec igitur signa quae in praedietb conprebendimus exemplis iste non deferens adest, dicens se esse paracletum qui ab leau praesignatus est mitti, in quo mendacem ignorans fortasse adseret lesum; qui enim dixerat se non multo post missurum esse paracletum inventtur post trecentos et eo amplius annos misisse bunc, sicut ipse sibi testimonium perhibet. Quid dicent lesu in die iudicii illi qui iam vita excesserunt ex illo tempore usque nunc? Nonne haec apud eum allegabunt: Noli dos cruciare si opera tua non fecimus? Cur enim, cum promiseris sub Tiberio Caesare missurum te esse paracletum, qui argueret nos de peccato et de iudicio et de iustitia, sub Probo demum Romano inperatore misisti? <Cur> orphanos dereliquisti, cum ipse dixeris, non derelinquam vos orphanos, cum ipse dixeris te, mox ires, missurum esse paracletum? Quid poteramus orphani facere, non habentes tutorem? Nihil nos deliquimus, tu nos fefellisti Sed absit hoc a domino nostro lesu Christo salvatore omnis animae. Non enim moratus est in promissionibus suis, sed cum dixisset, uado ad patrem meum ei mitto uobis paraeletum, statim misit, dividens dona discipulis suis, abundantius vero conferens Paulo.

[*](28 Joh. 16, 8 – 25 Ioh. 14, 18 — 28 vielleicht II Patr. 3,9 — 29 Joh. 14,12ff und 16, 28 — 31 rgl. I Kor. 15, 10)[*](CM)[*](1 et nach bonis)] e CM | 2 derelicti] das erste i aus e corr. C2 | verum] uero M | 3 coheredem] conderem C | 4 exposcerent mit n getilgt Μ | persequi] atqne Zacagni, nach persequi + atque Traube | 5 qui] quem M | 7 fere C | 9 pronuntiauimus C | 11 non < C iibergesch. uon späterer Hand | 18 obsignauerat Μ | furem et tatronem Μ | 17 fortasse < M | 22 cum] eum C | tyberio M | 23 et de iudicio < C | 24 probo a. Ras. C | cur] Traube | 27 delinquimus C | 28 hoc] hanc | omnie] Zatogni. omne CM | 30 donans C | 31 abundantibus | confitens C)
45

(XXVIII). MANES DIXIT: Tuomet ipsius indicio conprehensus es, haec enim adversum te locutus ignoras quia dum <in> me vis probra couicere, maiori culpae ipse subcumbis. Dic age mihi istud, si omnes qui a Tiberio usqae ad Probum defuncti sunt dicent ad Iesum: Nolito nos iudicare quia opera tua non fecimus, non enim misisti nobis paracletum, cum dixeris te, mox ires, missurum esse, non multo magis illi haec dicent, qui a Moyse usque ad adventum ipsius Iesu Christi vitam excesserunt, et eo rectius dicent: Noli nos tradere tormentis, quoniam agnitionem tui non accepimus? Et non solum ii qui ante ipsius adventum decesserunt iure haec allegare videbuntur, verum etiam illi qui ab Adam usque ad adventum Iesu obierunt; neque paracleti euim scientinm cousecuti sunt neque lesu doctrina eruditi sunt. Sed hoc solum ultimum genus hominum, ut ais, quod a Tiberio est Salvabitur; ipse enim eos Christus de maledicto legis redemit, sicut Paulus testimonium dedit: Quia littera occidit nec quemquam vivificat et Quod lex ministerium mortis est virtusque peccati. ARCHELAUS DIXIT: Erras nesciens scripluras neque nrtuletn dei; multi enim etiam post adventum Christi usque nunc perierunt et pereunt, ii scilicet, qui operibus iustitiae deservire uoluerunt; illi vero soli qui susceperunt eum et suscipiunt potestatem acceperunt filii dei fieri. Non enim omnes dixit, sed neque tempus terminavit, quieumque enim, inquit, accepetvnt eum. Adest autem semper instis viris a creatura muudi nee cessat inqoirere sanguinem ipsorum ex sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae. Unde ergo Abel iustus et illi omnes reliqui per ordinem inter iustos enumerantur, cum lex non esset Moysi, cum prophetae oborti non essent nec prophetiae munus inplessent? Nonne iusti effecti sunt ex eo quod legem inplebant, ostendens unusquisque eorum opus legis scriptum in cordibus suis, teslimonium reddente eis conscientia sua? Cum enim quis legem non habens naturaliter quae legis sunt facit, hie legem non habens ipse sibi est [*](14 Gal. 3, 13 — 15 16 II Kor. 3, 6.7 — 16 I Kor. 15, 56 – Matth. 22, 29 — 20/21 Joh. 1, 12 — 23 rgl. Matth.23,35 — 27 Röm. 2, 15 — 28 Röm. 2, 14) [*](CM) [*](1 manes dixit a. Ras. M1 | tuomet] tuum et C | 2 adversum] uersum C I ignoras] Zacagni, ignorans CM | in] Zacagni | 3 ipse se C | 3,4 istud . . a] studias qua C | 4 tyberio CM | ihn C | 5 nolite C | 6 mox . . esse < C nach accepimus (Z. 9) in M geschrieben, aber durch ein Zeichen de richtigen Stelle zugeuiesen | mnlto] übergesch. C1 | 7 illi < M | ad < C | 8 noli nos tradere] noli nostra de. C | 9 hii CM | 10 uidebantur C | 11 euentum C | 18 ut ais] Zaeagni, ut eas C < Μ | tyberio CM | 14 saluentur C | 16 errans C | 18 hii CM | 19 noluerint Μ | 20 fili C | 22 nec cessant] ne cessat C | 23 exanguine C | 24 nach ordinem + qni C | 25 mose C | 27 scriptum] scriptura C | 28 reddent C)

46
lex. Et intaere multitudinem legum per siagulos iustos, qui bene agebant vitam suam, nunc ex semet ipsis proferentes in cordibus suis insitam dei legem, nunc a propriis parentibus inquirentes, aliquando etiam ab antiquioribus et seoioribus addiscentes. Verum quia pauci per hunc modum poterant ad iustitiae culmen ascendere, id est per parentum traditiones, nulla in litteris lege conscripta, miseratus est deus humanum genus et scriptam legem per Moysen Toluit bomioibus dare, quoniam quidem non adprime in cordibus eorum naturalis legis aequitas retinebatur. Consona igitur primae cieationis humanae fit in litteris legislatio, quae per Moysen datur salutis cansa plurimorum. Si enim aestimamus homiuem sine operibus legis iustificari et. Abraham reputatus est iustus, quauto magis ii, qui adinpleverint legem continentem ea quae hominibus expediunt, iustitiam consequentur? Et quoniam tritim solummodo sermonum mentionem fecisti, de quibus apostolus dixit, ministerium mortis esse legem et Christum redemisse nos de maledicio legis, et quoniam virtus peccati est lex, adde adhuc, et die quantacumque tibi videntur adversum legem esse conscripta.

(XXIX). MANES DIXIT: An non idem est, quod Iesus ad discipulos aiebat incredulos eos esse demonstrans: Vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri facere vultis? Hoc utique dicit, quia quauta voluerit malignus princeps huius mundi et quanta desideraverit, per Moysen scripserit et dederit hominibus facienda. Ille enim homicida est ab initio et in veritate non stetit, quoniam veritas in eo non est; cum loquitur mendacium, de suis propriis loquilur, quoniam mendax est sicut et pater eius. ARCHELAUS DIXIT: Sufficientia tibi haec sunt, an habes et alia quae dicas? MANES DIXIT: Habeo quidem multa et horum maiora; sed his contentus ero. ARCHELAUS DIXIT: Exemplum scilicet accipiamus ex bis eorum quae habere te dicis, ut cum haec recte posita fuerint inventa, etiam reliqua cum bis adnumerentur; sin minus, ero ego obnoxius sententiae iudicum, id est victi ignominiam feram. Ais ergo ministerium mortis esse legem, et principem huius mundi mortem regnare ab Adam usque ad Moysen, scriptum est enim: Regnavit mors [*](10 Wie es scheint denkt Archelaus an Röm. 3, 28ff — 15 II Kor. 3, 7 — Gal. 3, 13 — 16 I Kor. 15, 56 — 19 Joh. 8, 44 — 22 Joh. 8, 44 — 82 Röm. 5, 14) [*](CM) [*](2 semet] emet C | 5 modum] Zacagni, mundum CM | 7 mosen wie immer beim Accusatiu C | 11 habraam C | 12 hii CM | 19 aiebat] agebat C | vos] uox C | 20 e mit cinem Strich darüber gleich in estis corr. C1 | 22 et dederit < Μ | 28 ueritatem C | non (nach eo)] übergesch. M2 | nach cum + non (später ausradiert) C | 26 eufficientia] Routh, sufficit CM vielleicht sufficiunt tibi haec an usw. | 28 cum < C | 31 nach mundi + per M | 32/47, 1 regnavit . . moysen < C)

47
ab Adam uaque ad Moysen in eos qui non peccaverunt. MANES DIXIT: Ergo mors regnavit aine dubio, quia dualitas est, nec aliter, nisi esset ingenita. ARCHELAUS DIXIT: Et quomodo ingeoita mors certo ei tempore regni sumpsit ezordium? ab Adam enim, inquit, et non dixit ante Adam. MAMES DIXIT: Quomodo vero et iustoram et peccatorum obtinuerit regnam dicito. ARCHELAUS DIXIT: Cum prius confessus fueris quia ex tempore et non ex aeternitate regnavit, tum dicam. Manss dixit: Scriptum est hoc, quia ab Adam usquc ad Moysen regnavit. ARCHELAUS DIXIT: Ergo et finem habet quod coepit ex tempore et verum est illud quod dictum est, quia absorta est mors in victoria. Etiam ingenita non erit quae et initium habere monstratur et finem. MAMES DIXIT: Deus ergo eam fecit. AREChELAUS DIXIT: Nequaquam, absit; deus enim mortem non fecit, nec laetalur in perditione vivorum. MAMES DIXIT: Deus eam non fecit, facta tamen est, ut ais; a quo acceperit inperium vel a quo creata sit dicito. ARCHELAUS DIXIT: Si hoc plenissime ostendero, quod substontiam ingenitae naturae mors habere non possit, nonne confiteberis unum deum esse et hunc ingenitum? MAMES DIXIT: Loquere, subtiliter enim vis discernere. ARCHELAUS DIXIT: Quia tu verba illa ita protulisti, tsmquam tibi proficerent ad ostensionem ingenitae radicis; sufficiunt tamen nobis ea quae supra tractata sunt, in quibus plenissime ostendimus inpossibile esse duarum naturarum ingenitsrum existere posse substantias.

(XXX). IUDICES DIXERUNT: Dic ad ea quae nuper proposuit, o Archelae. ARCHELAUS DIXIT: Principem mundi et malignum et tenebras et mortem unum eundemque esse dicit legemque ab eo datam, propter hoc quod scriptum est, ministerium mortis, et reliqua quae obiecit Quoniam inique, sicut superius diximus, maiorum memoriae lex non diligenter haerebat, scripta naturaliter in cordibus eorum, neque apud seniores erat satis firma traditio, cum eos inimica semper memoriae inrepsiseet oblivio, et aliter quis eruditur a magiatro, aliter a semet ipso, proveniebat facile legis naturaliter scriptae transgressio et ex praevarieatione mandatorum regnum mors in hominibus obtinebat; huiuscemodi est enim genus hominum quod virga ferrea regi indigeat [*](8 Röm. 5, 14 - 10 I Kor. IG, 54 — 12 Weish. Sal. 1, 13 — 26 Gal. 3, 13. II Kor. 3, 7) [*](CM) [*](2 esset] Routh, esaent CM | 4 sumit C | 6/7 quia ex] qui a C | 7 ex < C | tum < M | 9 ex tempore] exemplo re C | 11 habere monstratur ~ Μ | 16 ingeniae C | 18 discernere] Traub, discere CM | 19 tibi] zacagni, sibi CM | 20 ea] et a C | 22 substantias] aus substantiam corr. M2 | 24 arcbele Ras. von einem Buchst. C | 27 iniqae] iniquam C | 28 herebas cripta C | 30 inrepsisset] ineresis set C)

48
a deo. Exultabat ergo mors et cum omni potestate regnabat usque ad Moysen, etiam id eos qui non peccaverant, hoc modo quo diximus; super peccatores quidem velut proprios sibique subiectoa, sicnt fuit Cain et Iudas; super iustos vero propter hoc, quod non consentirent ei, quin potius resisterent, abscidentes a se libidinum vitia et concupiscentias, velut ii qui fuerant ab Abel et usque ad Zaohariam; in Cain ergo positus malignus ioteremit Abel iustum et usque ad Zachariam transferens <se> semper usque ad tempus in similes illius. Cum vero adfuisset Moyses et legem dedisset filiis Istrahel et revocasset eis in memoriam omnes iustificationes legis quaecumque observare oportebat et facere, eos vero solos qui praevaricarentur legem morti traderet, intercisa est mors ne super omnes regnaret; regnabat enim super peccatores solos, dicente sibi lege ne contigeris hos qui mea praecepta custodiunt. Huius ergo verbi ministerium Moyses detulit morti, reliquos omnes praevaricatores legis interitui tradens; non enim pro eo, ut omnino mors nulla ex parte regnaret, Moyses advenit, cum utique plurirai etiam post Moysen sub mortis dicione tenerentur. Ex hoc ministerium mortis appellatum est, quoniam soli transgressores legis puniebantur, non etiam conservatores, sicnt Abel faciens ea quae legis sunt et custodiens, quem Cain, vas maligni effectus, interemit Verum etiam post baec voluit mors pactum quod fuerat per Moysen positum rescindere, et regnare denuo super iustos; et inruit quidem in prophetas, interficiens et lapidans eos qui missi erant a deo usque ad Zachariam. Dominus autem meus Iesns, iustitiam Moysi legis eustodiens, indignatus adversus mortem pro praevaricatione pacti et totius illius ministerii, advenire dignatus est in hominis corpore, vindicaturus non semet ipsum, sed Moysen et eos qui ex ordine post ipsum fueniut violentia mortis oppressi. Malignus vero ignorans huiuscemodi dispensationem ingressus est ludam ut per ipsum interfieeret eum, sicnt antea Abel interfecerat iustum. Sed cum intrasset in Indam, poenitentia ductus se ipse suspendit; propter quod ait sermo divinus: Ubi est mors vicloria tua, ubi est mors acudeus tuus? Et [*](1 Röm. 5, 12—14 — 8 Matth. 23, 35 — 18 Psal. 104, 15 — 31 I Kor. 15, 55) [*](CM) [*](2 quo] quod C | 4 cayn uie immer Μ | iuda CM | 5 vitia] Zacagni, uita CM | 6 hii CM | 7 transferens] tiansiens Routh | 8 se < CM | in < M | 8 moses uie geuöhnlich C | filiis] filii C < Μ am Rand M2 | 10 obseruari zueimal geschrieben, dal ersfe Wort später getilgt Μ | 11 traderet] t a. Ras. M | 16 interitui] interit ut C | 16 utique < Μ | nach etiam + sub Μ später getilgt | 17 moysen (n übergesch.) post M ~ M2 | 20 effectum Μ | 24 moysi] moses C | moysi legis M ~ M2 | 25 pacti] Zaeagni, acti CM |. 27 post ipsum ex ordine Μ corr. M2 | fuerant] n übergesch. C2 | uiolentiam mit m-Zeichen durchstrichen C)
49
absorta est mors in victoria. Hao ergo ex causa minislerium mortis appellata est lex, qnia peccantea et praevaricantes morti tradebat, serrantes autem se defendebat a morte et constituebat in gloria, ope atque auxilio domini nostri Iesu Christi.

(XXXI). Audi etiam et de eo quod dictum est: Qui redemit nos de maledicto legis Christus. Hoc in loco pervideo magnificum dei famulum Moysen imaginariam legem his qui recte velint videre tradidisse et legem veram. Sicut enim dens, cum fecisset mundum et omnia quae in eo sunt in sex diebus, requievit in die septima ab omnibus operibus suis — non dico quia requieverit fatigatus, sed quoniam ad perfectum adduxerat omnem quam facere disposuerat creaturam — denique ait: Pater meus usque modo operatur et ego operor. Numquidnam caelum facit aut solem aut hominem aut animalia aut virgulta aut tale aliquid? Sed bis quidem visibilibus perfectis, a tali opere conquievit; invisibilia autem et intrinsecus usque modo operans salvat. Ita ergo etiam unumquemque nostrum, sieut ipse deus est, indesinenter huic operi legislator vult esse devinctum et a saecularibus iubet protinus conquiescere et omnino nullum opus gerere mundannm, et hoc appellatur sabbatum. Addidit etiam hoc in lege, nihil absurdum fieri debere, sed observare nos et dirigere vitam nostram ex aequo et insto. Et inminebat haec lex, acerrime maledictum inferens bis qui eam fuissent transgressi; sed quoniam homines erant et illi et, sicut etiam nobis frequenter sccidit, controversiae oriebantnr et inrogabantur iniuriae et lex statim districtissimam ultionem peccati retorquebat, ita ut si qui pauperum voluisset in sabbato fascem ligni colligere, sub maledicto legis effectua morti continuo anbiceretur. Artabantur ergo cohercitione legis homines qui cum Aegyptiis fuerant educati nec poterat poenas legis et maledicta tolerare. Rursum autem ille, qui semper salvator est, lesus dominus noster adveniens liberavit eos ex huiuscemodi cruciatibus legis atque maledictis, donans eis iniurias. Nec sicut Moyses severitate usus est legis nulli indulgendo iniuriam, sed hic dixit, si quis passas fuerit a proximo suo iniuriam, in- [*](1 I Kor. 15, 54 — 5 Gal. 3, 13 — 12 Joh. 5, 17 – 26 Num. 15, 32—36 31/50, 1 Matth. 18, 22) [*](CM) [*](1 haee C | 2 lex] a. Ras. M | et < C | 4 ihu] aus Corr. M | christi < Μ | 6 dictum] zueimal geschrieben Μ | 10 requieverit] requiare qnieuerit C | 14 inuiaibili CM | 15 et intrinsecus] Zacagni, et triusecus C extrinsecus M | 17 et (nach derinctum)] est C | protinus] protenus C prorsus M | 18 appellatur] aus appellatue corr. C1 | 24 peccati] fecerat CM | 25 fascem] facere M | ligni] dafür eine Lücke von etua sechs Buchst. M | 86 qui cum] quicumque M | 29 ex] et C)

50
dulgeat non semel tantum, sed et nec secundo nec tertio nec solum septies, sed sepluagiea septies; quod si post haec in iniuriam permanserit inrogando, tunc demnm legi eum debere subcumbere Moysi nec ultra veniam dari ei qui in iniuriis perseverat, cum eibi septuagies septies fuerit iudultum. Non solum autem huic, sed etiam si quis filio hominis intulisset iniuriam, veniam dedit. Si vero spiritui sancto, duobua eum subdidit maledictis, id est Moysi legis et suae; Moysi quidem in piaesenti, suae vero in iudicii tempore, ait enim ita: Neque in loc saeculo neque in futuro remittetur et. Moysi ergo lex est quae in piaesenti saeculo nulli veniam tribuit, Christi vero est quae vindicat in futuro. Ex hoc intuere quemadmodum confirmat legem, non eolum non solvens eam, sed inplens. Redimet ergo eos ab eo quod in praesenti positam erat maledicto legis, ex quo maledictum legis appellatum est Haec omni huius sermoni est ratio. Cur autem virtus peccati dicta sit lex, pro viribus nostris breviter exponimus. Scriptum est enim: Quia iusto lex non est posita, sed iniualis et non subditis, inpiis et scelestis. Non ergo erat tunc lex litterae posita delinquentibus ante Moysen, unde et Pharao ignorans virtutem peccati deliuquebat adfligens iniustis oneribus filios Istrahel, divinitate neglecta; non solum ipse, sed et omnes qui cum eo erant. Verum ne utar longiori circuitu, brevius dicam. Erant quidam Aegyptiorum admixti cum populo Moysi, cum ab eo regeretur populus in deserto; et cum Moyses positus esset in monte pro eo ut acciperet legem, inpatiens populus, non ille qui vere erat Istrahelita, sed qui ex Aegyptiis fuerat admixtas, vitulnm sibi constituit deum secundum pristinum morem, quo coluerat simulacra, in quo nec scelerum poenas aliquando rependeret; et ideo virtutem peccati sui penitus igoorabant; quae cum regressus agnovisset Moyses, praecepit eos gladio trucidant, ex quo initium factum est sentire eos virtutem peccati per legem Moysi et propterea virlus peccati appelata est lex.

XXXII). De eo vero quod in euangelio scriptum est, vos de patre diabolo estis et reliqua, breviter dioimus quia est diabolus inoperans in nobis, qui sui arbitrii potestate tales esse voluit. Deus [*](8 Matth. 12, 32 — 12 vgl. Gal. 3, 13 — 14 I Kor. 15, 56 — 15 I Tim. 1, 9 — 31 Joh. 8, 44 — 32/51, 1 vgl Gen. 1, 31) [*](CM) [*](2 in < C | 3 mosi C | 7 mosen C | mossiquidem C | 9 mosi C | 13 omnis M | sermonis huius M | 18 sceleatis] sceleratis M | 17 et] est C | farao C | 20 ne utar] neal utar C | longiore C | 21 mosei C | 23 nach sed + ille M | aegyptis C | 25 coluerat] 1 a. Ras. w. e. sch. C | 37 gladius C | 28 mosei C | 32 operans Μ)

51
enim omDia quae fecit bona Talde fecit, liberi orbitrii sensam nnicuique dedit, qna ratione etiam legem indicii posuit, ex eo quod in nostro sit arbitrio constdtutnm peccare rel noa peccare, sicot etiam ta sine dubio nosti, ο Manes, si tarnen congregas in nnum discipulos tuos et commones ne delioquant, ne aliquid iniuBte gerant, iudicii legem anuaquisque eorum possit evadere. Et certe qui Toluehnt observant mandata; qui Tero contempserint tempserint et in perrersum dedinaTerint sine dubio legem iudicii ferent. Ex hoc etiam angelomm quidam mandato dei non subditi voluntati eins restiterunt et aliquis quidem de caelo, tamquam fulgur ignis, cecidit super terram; alii rero in felicitate miserabili, hominum filiabus admixti, a dracone adfltcti, ignis aeterni poenam suscipere mernerunt. nie igibnr in terram decidens nee ultra caeli legionibus admissus inter homines Tolutatar, decipiens eos atque persaadens sibi similes eMci transgressores; et neqtie in hodiemum adversarius est mandatis dei. Sed noo omnes lapaom rninae eins seqaentar pro eo quod unicuique libertas arbitrii est; ex boc enim et appellatus est diabolus, eo quod transitum feoerit de caelestibus et quod in terris mandato dei obtrectator exiateret. Quia autem deus sit qui piias mandatum dedit, ipse dominus leaus ait ad diabolom: Vada poat me, Satana. Et sine dubio ire post denm servi est. Et iterum quod ait ad eum: Dominum deum itium adorabis et ipsi eoH servier. Quoniam ergo obtemperabaut quidam hominum voluntatibos ipaius, audienint a aalvatore: Vos ex patre diabolo estis et desideria patris veatri facere vultis. Denique, cum fiiciunt voluntateg eius, audiunt: Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo frueium dtgnum poenitenlitK. Es hoc ergo pervide quanta vis sit homi- nem liberi esse arbitrii Dieat tamen etiam ipse si est iudicium piorum et inpiorum. Manxs dixit: Est iudicium. Abchblads dixit: Pnto quae a nobia de diabolo dicta annt non pamm rationia et pietaiis obtineani Habet enim et unaquaeque creatnra ordinem suum et aliua qoldem ordo est homani generis et alius animalium est atque alius angelorum; una vero et sola inconversibilia eat divina aubstantia, aetema, invisibilia, sieat [*](9 Luk. 10, 18 — 19 Matth. 4, 10 — 20 Matth. 4, 10 - 22 Job, 8, 44 — 24 Hatth. 3, 7. 8) [*](CM) [*](1 liberii Jlf | 2 nach posuit + peccare nostrum est ut autem non peccemus dei donum est C | 3 sine dubio < M | 4 congregas] congregans (das letxte n getilgt M) CM | commones] commonit C commoiiia Jlf | i aliquid] a MM d gleich eorr. C1 | naek gerant + at M | 10 miserabili < C | 13 hominis C I 23 aadi nnt, nt aus ni w. e. sch oorr. C | 25 iractnm C | 26 pionun] p aus f (= pro) corr. C | 28 aobia C)
52
et omnibus notum est secundum illud qnod Bcriptum eat: Deum nemo vidil umqvam nisi unigeniius filius qui est in sinu patris. Reliquae ergo omnes creaturae Tigibilea sint nccesse est, caelum, terra, mare, homines, angeli, archangeli; deus vero, cum a nullo iimquam tIsus sit, quid ei potest ex iatis creaturis esse homousioD? Unde et siDgula quaeque seciindnm ordinem suum propriam dicimuB habere substantiam. Tu vero es uuo omue animal quod movetur factum dicis et substantiani a deo accepisse dicis similem et posse eam peccare atque ad iadicium veoire; et eum uon vis recipere sermonem diceotem diabolum angelum fuisse et in praeTaricatioaem decidisse et dod esse eiusdem cum deo snbstantiae; interimere debes iudicii rationem, ut qui nostrum fallat adpareat. Si enim non potest qui a deo creatus est angelus in transgressionem decidere, quomodo potest pars dei anima peccare? Si vero iudicium esse dicis peccantium animarum et unius eas cum deo dicis esse substantiae et tarnen, cum de diviaa eas adseras esse natura, diois nihilominus dei <non> servare maudata, etiam sie plurimnm mens sermo praecedit, dicens primo diabolum eo quod mandatum non servaTerit decidisse, non enim erat ex dei substantia; decidit non tam ut laederet humanum genus, sed ut ab eo potius inluderetur; dedit enim nobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et omnem virtulem inimiei.

(XXXIII). loDiCES dixebunt: Sufficienter osteudit de origine diaboli. Cum enim utraque pars confiteretur ftittirum esse iudicium, necessario liberi arbitrii unusqiiisque monstratur; quo evidenter osteoso, nulli dubium est <quia sit> unusquisque in quamcumque elegerit partem propria usus arbitrii potestate. Manes dixit: Si a deo diabolus ut ais, mendacem esse dixisti lesum. Abchblacs sixit: Confitere primo quia Vera sit ratio eorum quae nunc adstruximus, et tunc ostendam tibi patrem eius. Manss dixit: Si mihi ostenderis patrem eius mendacem et hontm nihil adscripseris,tunc tibi de omnibua accommodabitur fides. Abchelaus dixit: Omni ratione de diabolo diligenter exposita ac prolata, si cui hominum viget sensus, etiam apud se ipsum potest diligenter advertere quis iste sit qui diaboli appellatua est pater. Sed cum te tu paracletum esse dicas, plurimum tibi etiam ab bumana deesi prudentia. Quoniam [*](1 Joh. 1, 18–19 vgl. Hiob 40, 14 — 19/20 Luk. 10, 19) [*](CM) [*](1 dominum C Ι 3 visibiles] e aus i corr. C 2 | 5 omousjon Μ | C | 11 ratione C | 12 tranegresskoneni] transsione C Ι 16 + non Zacagni | 20 calciindi super se a. Ras. Μ | 21 sutfocoemt C | uidenter C | 24 quia sit < CM | quacumqne C | 25 diabolus] CM | 26 ais] as C | ihs C | 29 ascripseri C | 30 ac] e C | 31 si cui; sicut C)

53
ergo prodidisti igDorantiam tuam, dicam ego quis ille sit pater diaboU. MANBS DIXIT: Die, et adiecit: Omnis qui conditor est vel Creator aliquorum pater eorum quae coodiderit appellatur. Abchelals dixit: Miror quomodo saltem hoc recta ratione responderis nee eelaveris sermonis huius intellegeDtiam vel naturam. Audi iam ex hoc qui sit pater eins Cum ex caelorum regno deeidisset, erat soper terraa intendens et inquirens cni aa possit adiiingere, quem ex consortio sui participem quoque Dequitiae auae valeret efficere. Et quidem donec hotoo non erat, neque ille appellabatur homicida neque cum patre mendax; post haec vero, cum factus esset homo ac mendacio eius fuisset et circumventione deceptus, cam sese inaeruisset corpori serpeotis sapientioris omnium bestiarum, tunc appellatue est mendax una cum patre suo et efFectum est non aolum super ipsum mendacii maledictam, sed et super patrem eius. Cum ergo serpena recepisset eum in sese et recepisset antversum, tamquam praegnans effectus eat, ingentis malitiae faacem portans, et erat aicnt puerpera quae partu urgetur, volena evomere malignae snggeetionia eius cogitata. Primi enim hominis gloriam graviter ferens serpens ingresaua paradisum et conceptis in se doloribus, mendaces coepit generare aermoues et mortem parere bominibua, qui a deo fuerant figurati et acceperant vitam. Verum non potuit totum se manifestum facere per serpentem; aed reservsTit perfectionem suam, quam demoDStraret in Cain, a quo generatus est totus. Et per serpentem quidem hypocrises et fallacias ad Evam demonatravit; per Cain vero homicidii exordinm dedit, inserens se in primitias frugum, qnas ille male distribuit. Ex hoc homicida appellatns est ab iaitio, mendax vero quoniam fefellit dicens: Eritis tamquam dit, eiecti sunt enim postea de paradiso illi qnos deos futuros eaae faJlebat EfGcitur ergo prior pater eins qui eum in utero concepit et genuit atque in lucem edidit serpena, secundos Tero Cain, qui iniquitates conceptas, dolores et parricidiam peperit; interfecto etenim fratre, iniquitatem, iuinatitiam atque inpietatem pariter perpetravit. Sed et quicumque eum auscipiunt et faciunt eius desideria fratrea eins efficinntur. Pater eins perfectus est Pharao; pater eius efficiuntur unusquisque inpiornm; pater eius effectns est ludas, quia [*](26 Gen. 3, 5) [*](CM) [*](1 quid C | 2 dico C Ι et adiecit (rot) aus archelaoB dixit (rot) corr. M conditor eet] conditorem C | 8 quae x003C; C | 1 ialtim M | sermonis] Bennonea < M | 6 tarrein M | 11 corporis C | 12 et] ut C | 13 saper ipsum solum 17 agitata C | 23 hypocrisis M | fallaciam M | ad evam] Buam M | M | 80 interfBctio C | fratre] Wtrem C patre (expungiert) fratro M | übergesch. C1)
54
coQcepit quidem eum, aed aborsus est; non eoim perfectus ed(??)idit partaiu, quia maiorem personam adgressus est per ludam et ideo abo(??)rtum factum esse dico, quia, tamqiiam si mulier semen viri concipiat a(??)tque in sese cotidiaoos accipiat profectus, ita et ludas cotidie proficiebat inS peius, occasionibus sibi a maligno quasi seminihua datia. Et primam qjaidem fuit ei semen pecuniae cupiditas, incrementum vero furtum, fura(??)batur enim ea quae mittebantur in loculum; dolores vero partus faeruriii ei conloGutio com Pbarisaeis et pretii scelerata cotiTentio: aborans est vero, non partua, laqueus mortis ioformis. Sed et tu, si malignum ex te protuleris et facias eius concupisoentias, genuisti eum et pater eins esse diceris; si vero poenitentiam gesseris, et abieceris pondus Tclut parturiens. Ut enim in ludis scolaribus, si accipiena quia a magistro materiam, reliquum corpus orationis ex semet ipso generet ac procreet, eomm quae genuerit conditor ipse dicitur, ita et qui ex summa malitia parum quid fermenti acceperit, pater et genitor dicatur necesse est iUius qui ab initio restitit veritati. Quod aimili modo provenire potest etiam bis qui virtuti Student, nam audivi fortissimos viros dicere ad deum: Tropter Umorem tuum, domine, in utero concepimus et doltiimus et peperimus spiritum salutis; ita et qnicumque de timore maligni conoipiunt et pariunt spiritum iniquitatis opsi patres eius dicantur necesse est; filii enim dicnntur, dum adbuc ministerio eius parent, patres vero, qui ad perfectionem malitiae pervenerunt. Ita namque et dominus noster ait ad Pbarisaeos, vos de patre diaboh estis, filios eos taciens illius, doncc adbuc conturbari videbantur et eogitabant in cordibus suis mala pro bonis adveranm iustos; Ulis ergo apud se talia cogitantibus, translatis in ae malignis eomm cogitationibus, ludas, malorum caput et ad perfectnm perduceos iniqna conailia effectua est sceleris pater, inmanitatis suae praemio ab eia triginta argenteia honoratus; totus enim in eum post buccellam panis ingressus est diabolus. Sed, ut diximus, postea quam uterus intumuit et dolorum tempus advenit, aborsum fascem iniquae oonceptionis effudit et ideo nee perfecte pater appellabatur, nisi eo tautum tempore quo conceptum [*](17 Jes. 26, 18 — 22 Job. 8, 44 — 28 Job. 13, 27) [*](CM) [*](8 qui C | 7 loculos Μ | ei] et C | 8 est x003C; Μ | 12 in ludisj c durehatnehen C1 w. e. seh. | acceperie C | 13 quae] q; C | 17 deum] w. e. seh. xu dominum eorr. Μ | 18 domine] dominuiu C | 23 ilhergeaeh. M 2 | 24 et] ei C | 25 malignis] gn aus gi corr. C2 | M | et] übergesch. M | 28 per bucellam in eum M die Wortfolge corr. 30 iniq; C | 31 perfecto C)
55
gerebat in utero; postea vero quam confugit ad laqueum, non integnini videtor fdidisse partam, qaia poenitentia subsecuta est.

(XXXIV), Ignorare antem cos non arbitror quouiam pater ujiam qnidem sit nomen, diversoa tarnen habet intellectus: alias eDim, pater dicitur eorum quos naturaliter genuerit filionim, alias vero eorum qnos tantnmmodo euutrierit, nooDulli vero temporis atque aetatia pririlegio; onde et dominus mens lesus plurimos patres habere dicitur, nam et David pater eins appellatns est et loseph pater eins putatns est, oam nnllns homm pater eins fuerit yeritate naturae. Kam Darid pater eias dicitnr aetatis ac temporis pririlegio, loseph vero lege nntriendi, solus antem deos pater eins natura est, qni omnia per rerbum sunm velociter nobis manifeetare dignatus est Nee in aliquo remoratua dominus mens lesus, intra unius anni spatium languentinm multitndinea reddidit sanitati, mortuoa luci, qni verbi sui potestate unirersa conplexus est In quo tandem remoratns est, ut in paracleto mittendo tamdiu eum remoratum credamus? Quin potius adfuit statim sicut superius dictum est, plurimum difiFusus in Panlum, ouius etiam testimonio credidimus dicenti: Mihi aulem soli data est gratia haec. Qui prius quidem blasphemus fuit et perseculor ecciesiae dei, sed nirsnm manifestatns est omnibus quia esset fidelis paracleti minister; per quem universis innotnit singnlaris eioa dementia, quod et usqne ad nos, qui aliquaado sine spe eramus, dononim eius largitio pervenit. Quis enim nostrnm sperare poterat peraecutorem Paulum et inimicum ecclesiae defensorem eins ac tutorem futonim? et nou solum boo, verum etiam et magistrum, ecclesiamm condtturem et architectorem. Post hunc ergo et post eos qui cum ipso foerant, id est post discipulos, nnllum alium vemre secundum scripturas sperandnm est; ait enim dominus noster lesus de paracleto, quia et de meo dccipiet. Vas ergo probabile elegit hunc Timm quem misit ad nos Panlum in enius spiritu influxit spiritus sanotus; et sicut non super omnes bomines Spiritus habitare poterat, nisi super eum qni de Maria dei geni- [*](14 vgl. Hebr. 1, 3 — 18 Epbea. 3, 8 — 18/19 I Tim. 1, 13 — 25 I Kor, 3, 10 — 27 Job. 16. 14) [*](CM) [*](1 gerebatir (gereb gleich aus gener ohne Ras. corr.) C | 2 portuml patrum C | pemtentlam CM | 5 quos naturaliter] quostatur aliter C | flliomm corr. C 2 | enutrirerit das zweite r durchstrichen C | CM | 7 nach iesus + cbriBtus M | 16 credimus C | 16/17 superius dictum est vor adfdit itatim geschrieben C | 18/19 qai prina quideni] a. Ras. M | blaaphemna fuit (fuit übergesch.) et M] fuit C, vielleiehl hat M hier, wie auch sonst, eine Verbesserung aus dem Ν. T. versucht | 20 minister paracliti M | 29 in . . influxit] in spiritus influxit C | apirita cuiua M ~ M2 | aanctua < C)

56
trice natus est, ita et in nullum alium spiritus paracletus ve(??)nire poterat, nisi super apostolos et super beatum Paulam. Vas enim elecetionis, inquit, mihi est, ut portet nomen meum in conspectu regum et gentium Ipse quoque in prima epistula sua posuit dicens: Secundum gratiam q(??)ae data est mihi a deo, ut sim minister Christi in gentibus, consecrans euangelium dei. Verilatatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in spirilu sancto. Et rursum ait: Non enim audeo quicquam logui eorum, quae per me non efficit Christus verbo et faclis. Ego enim, sum novissimus omnium apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus. Gratia autem dei sum id quod sum. Et eos qni experimentum quaerebant eius qui in eo loquebatur Christus vult pro certo habere, quia esaet in ipso paracletus, cuius muneris gratiam conaecutus et magnifico honore ditatua ait: Pro quo ter dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur. Rursum, quia vere ipse sit paracletas qui erat in Paulo, ait dominus noster lesus Christus in euangelio: Si diligitis me, mandala mea servale. Et ego rogabo patrem meum, et alium paracielum dabit vobis. In quo ostendit etiam se ipsum esse paracletum, cum dicit alium. Unde credentes Paulo audivimus eum dicentem: Aut experimentum quaeritia eius qui in me loquitur Christus? et horum similia, de quibus superius diximus; unde et tamquam fidelibus nobis heredibus suis consignat testamentum sua ad Corinthios epistula velut pater, dicens: Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quia Christus moriuus est pro peccatis nostris secundum scripturas et quia sepultus est et guia resurrexit tertia die secundum scripturas et quia adparuit Cephae, deinde undecim apostolis, postea amplius quam quingentis fratribus de semel, ex quibus plurimi adhuc manent usque nunc; quidam autem et dormierunt. Postea autem visus est Iacobo, deinde omnibus bus apostolis; novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi, ego enim sum novissimus omnium apostolorum. Sive ergo ego sive illi ita adnuntiavimus. Et rursum tradeus heredibus eam quam ipse bereditatem promeruit dicit: Timeo autem ne forte, sicul serpens seduxit Evam astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate [*](2 Act 9, 15 — 4 Röm. 15, 15. 16 — 6 Röm. 9, 1 — 7 Röm. 15. 18 — 8 | Kor. 15, 9. — 10 II Kor. 13, 3 — 13 II Kor. 12. 8. 9 — 16 Joh. 14,15.16 — 19 II Kor. 13, 3 — 22 I Kor. 15, 3—9 — 29 I Kor. 15,11 — 81 II Kor. 11, 3—5) [*](CM) [*](3 regum] regnum C | 4 epistula sua ~ M | 6 in christo] vielleicht a. Ras. C | perbibentes C | 11 eo] se M | 13 honore] hoc ore C | dominus C | 18 esse < C | 19 andimus M | aut] an M | quaeritis eius ~ M | 22 corinthios] c zu ch corr. C3 | 25 cefé C | 26 plurimis C | 27 autem (nach postea)] etiam M)
57
quae in Christo est. Si enim is qui venit alium Iesum praedicat quem non praoiieammus, aut spiritum alium aeceperitis quem non accepistis, aul aliud euangelium quod non accepistis, bene pateremini. Pulo enim quia nihil minus feci vobis a ceteris aposiolis.

(XXXV). Haec autem dixit, ostendens omnes reliquos qui venerint falsos apostolos, dolosos operarios, transfigurantea se in apostolos Christi. Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se velut angelum lucis. Quid ergo magnum, si et mintstri eius transfigurentur in miniatros iustitiae? quorum finis erit secundum opera eorum. Indicat autem quales essent ii a quibus circumveniebantur. Volentibus autem Galatis ab euangelio transferri dicit: Miror quod sic tarn cito transferimini ab eo qui vocavit vos in aliud euangelium, quod non est aliud; nisi sunt qui vos conturbant et voiunt avertere vos ab euangelio Christi. Sed etiam si nos ipsi aut angelus de caelo vobis adnuntiauverit praeterguam quod tranitum est vobis, anathema sit. Et rursum ait: Mihi infimo omnium apostolorum data est gratia haec. Quae enim deerant tribulationum Christi in came mea adinpleo. Et in alio rursum loco profitetur, quia super ceteros Christi minister sit, tamquam si postea omnino non sit alius expectandus; iubet enim neque angelam de caelo suscipi. Et quomodo de Persida venientem Manen et dicentem se esse paracletum nos esse credamus? Ita enim agnosco ex hoc, quod unus iste sit ex illis qui transformantur, de quibus manifeste indicavit nobis vas electionis apostolus Paulus dicens: Quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, adtendentes spirotobus seductoribus et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendacia, loquentes, cauteriatam habentes canscientiam, prohibentium nubere, abstinere se a cibis, quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem; quoniam omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sed et sanctus euangelista Matheus diligenter significavit domioi nostri Iesu Christi sermonem; Videte ne quia vos seducat; multi enim [*](7 II Kor. 11, 14. 15 — 11 Gal. 1, 6—8 —15 Ephes. 3, 8. Kol. 1, 24 — 17 II Kor. 11, 23 — 23 I Tim. 4, 1—4 — 30 Matth. 24, 4. 5) [*](CM) [*](1 is] iis C his M | 1/2 praedicat quem non < C | 2 spiritum alium acceperitis] alium spiritum accipitie M | 3 alium C | accepietis bene] recepistis recte M | 8 magnum] mirum M | 9 ministros] ministri CM | eorum] ipsorum M | 10 ii a] ita C hii a M | autem] enim M | 11 galathis CM | traneferremini C | 16 deerat CM | 17 rursum] rurs a. Ras. C | 18 sit (nach minister) < C | 20 manen et] monet C | 21 ita] iam M | 22 indicavit nobis ~ C | 26 quos] quo C | percipiendum] perficiendum C | 29 sanctus] spiritus C)

58
venienl in nomine meo dicentes: Ego sum Ckriatua; et muli(??)os sedtiemi. Quod si etiam aliquis vobis dixerit, Ecce hie est Christus, au(??)t eeoe ibi, nolite credere. Exurgent enim falsi Christi et falai apostoli et (??)alsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem ind(??)cant, si polest fieri, etiam electos. Eece praedixi vobis. Si dixerint uobis, ecce in deserlo est, nolite exire. Si dixerint uobis, in peneirabitibus, noHte oredere. Et post ista omoia mandata iste nec signum qaidem aliquod aut prodigium ullum ostendens neque adfinitatem aliquam habens, sed ne in numero quidem discipulorum positns neque defuncto nostro obsecatus, cuiua hereditate gaudemus; cum neque ei languenti adstiterit, non testis extiterit testamenti, immo potius cum ne in notitiam quidem venerit eomm, qui obsecuti sunt aegrotanti; postremo cum nullius prorsus accipiat testimonium, paracletum se esse vult credi: cum etiam si signa et prodigia faceres, lalsum Christum et falsum prophetam te reputari oporteret secundum scripturas; et ideo convenit nos cautius agere, secundum qnod beatus apostolns monet, dicens in epistula <quam> scripsit: Permanete in fide fundati. et radicaH et inmobHes ab spe euangeUi quod audivimus, quod praedicatum est in omni creatura quae sub caelo est. Et rursum: Sicul ergo accepisHs Christum Iesum dominum, in ipso ambulaie, radicaH et fundali super ipsum, confirmati fide sicut edoeti estis, abundantea in gratiarum actione. Videte ne quit vos expoliet per phitosopktam et inanem seducHojiem secufidum traditionem hominum, secundum elemetita mwuH, et non secundum Christum, quia in ipso habitat omnis plenitudo deitatis. Quibus omnibua ita diligenter ezpositis, beatos apostolns velut pater filiia addit tamqaam signacnlum qnoddam testamenti dicens: GertoTnen bonum certavi, circum eucurri, fidem servavi. De eetero reposita est mihi iustitiae corona, quam reddel mihi dominus in ill die iustus iudex; non aolum aulem mihi, sed et omnibus qui diligunt aduentum eius.

(XXXVl). Nullum ex nobia, o Manes, Galatam facies, ut cito nos tranaferaa a fide Christi. Etiam si signa et prodigia facias, etiam si [*](2 Matth. 24, 23—26, ugl. Mark. 13, 21 ff — 17 Kol. 1, 23 — 19 Kol. 2, 6—9 — 26 11 Tim. 4, 7. 8) [*](CM) [*](3 aliqnia vobis ~ M | 8 rophetae] abgekürzt a. Ras. uon sex C I 6 vobis < M | 7 signum] signo CM | 8 ullum] nullum C | adsteterit aus ad steserit w. e. sck. corr, C2 astiterit M | 16 signam corr. C2 | 14 facaree] faceret M. | 16 nach epiatala + quam Zaeagni | ipso] C | docti C | 21 nach eipoliet + et et C, das erste et später | 22 secundum . . hominum < C | 26 nach certavi + iustitiae Corona ~ M | 30 galatbam M | 30/31 ut cito noB uicit o nostras feras C)

59
mortuos suscites, etiam si imaginem nobis Pauli ipsius adferas, anathema es, Satana; praescriptum est enim de te; praemoniti et praestructi samus a sanctis scripturia. Vas es Anticbristi et neque bonum vas, sed sordidum et indignum, quod ille sicut aliquis barbarus vel tyrannus, com in eos qui sub legum iustitia degunt conatur inruere, praemisit prius tamquam morti destinatum, ad explorandum quanta et qualis sit legitimi regis virtus ac populi: ipse enim inopinatus inruere pertimuit, sed neque alium ex necessariia viris mittere ullum ausus est, ne quid pateretur adversl Talem te nobis sub bono et sancto rege positis veint morti destinatum rex tuus praemisit Antichristus. Et haec quidem non inexplorata proloquor, sed ex eo quod nullam te video facere virtutem ita de te sentio. Illum enim et in angelum lucis transformandum et miniatros eius tales adventuros praenoscimus et aigna et prodigia facturos, ita ut si possibile sit, etiam electi seducantur. Quis ergo es tu, qui neque necessarium aliquem locum sortitus es a patre tuo Satana? Nam quem mortuum suscitas, quod profluvium sanguinis sistis, quo luto caeci oculos inlinitos videre facis? Quando esurientem turbam paucis panibus reficis? Ubi super aquas incedis aut quis te vidit ex bis qui in lerusalem habitant? Persa barbare, non Graecorum linguae, non Aegyptiorum, non Romanorum, non ullius alterius linguae scientiam habere potuisti; sed Chaldaeorum solam, quae ne in numerum quidem aliquem ducitur; nullum alium loqueutem audire potes. Non ita spiritus sanctus, absit hoc malum; sed omnibus dividit et omnia lingnarum genera bene novit et agnoscit universa et omnibus omnia efficitur, ita ut eum etiam cordia cogitata non lateant Quid enim dicit scriptura? quia unusquisque propria sua lingua audiebat per paracletum apiritum loquentes apostotoa. Sed quid amplius dicam? barbare sacerdos Mithrae et conlusor, solem tantum coles Mithram locorum mysteriorun inluminatorem, ut opinaris, et conscium; hoc est quod apud eos Indes et tamquam elegantem mimum perages mysteria. Verum quid ego haec indignanter accipio? Nonne oportet te multiplicari tamquam zizania, usquequo ille ipse magnus pater tuus adveniat, suscitans mortuos, paene usque ad gehennam omnes persequens qui sibi obtemperare noinerint, [*](14 Matth. 24, 24. Mark. 13, 22 — 26 Act. 2, 6) [*](CM) [*](2 ea satana] esset ana C | 6 explorandam CM | 11 nullum C | 13 adventuros] aduentos M | 15 sortitus est C | 16 sistit C | 17 quo] quod C | 21 unmero M | 24 bene] ue C | 27 dicam o] dicabo C | barbare] barba CM | 28 mithrae] mitre CM | sibi] M | mitram CM | 29 ut < M | Iudis CM | 33 gehennam] geenna C | sibi] si ut C | noluerit C)
60
plarimos deterreng arrogantiae metu quo est ipse circumcteatus? Aliis adhibet minas vultus aui cooTersione, circumdatione ludificat; sed ultra non proficiet, insipientia enim eius omnibus pervulgata erit, siciit laooes et Mambres,