History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Peloponnesii autem Mileti audientes Alcibiadis reditum, quum et antea Tissapherni diffiderent, tunc vero multo magis ei obtrectare coeperunt.

Accidit enim iis, ut quum post infestum Atheniensium ad Miletum adventum, quo tempore occurrere illis et navale proelium committere noluerant, ad stipendium persolvendum Tissaphernes longe languidior factus esset, simul etiam odium, quod in eum jam ante haec conceperant, propter Alcibiadem auctum esset.

Et coeuntes inter se, ut etiam antea, milites reputabant, atque etiam alii quidam auctoritatis non contemnendae viri, nec soli milites, quod nec integrum stipendium unquam accepissent, et quod daretur, exiguum esset, et ne hoc quidem assidue, et nisi quis aut navali proelio dimicaret, aut discederet eo, unde stipendium habiturus esset, naves ab hominibus deserlum iri, omniumque Astyochum auctorem esse, qui spiritus adderet Tissapherni ob privatum lucrum.