History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Illi vero, quum et liaec et alia multa audissent, confestim et ipsum in superiorum imperatorum collegium cooptaverunt, et res omnes ad illos deferebant, et quam quisque iu praesenti spem et de sua salute et de quadringentis ulciscendis conceperat, eam cum nulla re commu-tassent, paratique jam erant in illo temporis momento et praesentes hostes ob ea quae dicta erant, contemnere et in Piraeeum navigare.

Ille vero navigationem quidem in Piraeeum, propioribus hostibus a tergo relictis, vel maxime impedivit, quamvis multi instarent; sed belli negotia dicebat , quandoquidem et imperator creatus esset, se primo loco ad Tissaphernem profectum confecturum.

Confc-stim autem post istam concionem abiit, ut videretur omnia cum illo communicare, et simul quod apud illum in majore honore esse cuperet, et ostentare, se etiam imperatorem jam creatum esse, illiqueet prodesse et obesse [jam] posse. Contingebat autem Alcibiadi, ut per Tissaphernem quidem Athenienses terretaceret, per illos vero Tissaphernem.