History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Dum autem hi secura ita ratiocinantur, quidam etiam hujusmodi tumultus in Astyochum concitatus est.

Nam Syracusanorum ac Thuriorum nautae, quanto maxime libera multitudo erat,tanto etiam ferocissime irruentes stipendium reposcebant. Ille vero, quoddam arrogantius responsum reddidit, et in Dorieum quidem suis nautis patrocinan-tem etiam baculum sustulit.

Multitudo autem militum quum hoc animadvertisset, ut nautae, clamore simul sublato in Astyochum impetu ferebantur, ut eum ferirent; quod ille praevidens ad aram quamdam confugit. Non tamen percussus est, sed alii ab aliis dirempti sunt