History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Qui autem apud Samum rebus praeerant, et pne-cipue Thrasybulus, quum semper, in eadem sententia perstaret, postquam reipublicae statum immutavit, ut Alcibiadem reduceret, tum postremo etiam in concione oratione habita rem persuasit militum multitudini et quum restitutionem et impunitatem Alcibiadi decrevissent, ad Tissaphernem profectus, Alcibiadem Samum deducebat existimans, unam esse salutis spem , si Alcibiades Tissaphernem , a Peloponnesiis alienatum, ad se traduceret.

Concione autem coacta, Alcibiades et privatam exsilii siti calamitatem questus est ac deploravit, et de republica multis agens iis spes haud parvas de rebus futuris pnrbe-bat, et supra modum suam apud Tissaphernem potentiam amplificabat, ut et illi, qur domi paucorum dominatum habebant, se formidarent, et conjurationes magis dissolverentur, et qui Sami erant, se magis honorarent, ipsique majorem fiduciam animis conciperent; utque Tissaphernis hostes in maximam invidiam incurrerent, et ex spe, quam conceperant dejicerentur.

Alcibiades igitur maxima cum jactatione haec pollicebatur, Tissaphernem sibi recepisse , quoad aliquid suarum facultatum reliquum foret, si modo Atheniensibus confideret, eos nulla stipendii inopia laboraturos, ne si oporteret quidem ad extremum suum ipsius lectum ad pecuniam inde cogendam vendere; et naves Plmmicum, quan jam Aspendi essent, ad Athenienses, i non ad Peloponnesios, adducturum, fidem autem se ita de-

363
mum Atheniensibus habitorum, si ipse reversus sibi sponsor fieret.