History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Naro et advocabat eos ultro Pharnabazus, et stipendium praebere paratus erat, et simul per legatos iis significabant Byzantini, se defectionem facturos.

Et hae quidem Peloponnesiorum naves, quum e portu in altum solvissent, ut Athenienses in conficiendo navigationis cursu laterent, tempestate jactatae, atque aliae quidem, eaeque numero plures, cum Clearcbo Delum tenuerunt, et postea Miletum redierunt (Clearchus autem in Hellespontum itinere terrestri reversus, imperium obtinebat), aliae vero numero decem, quibus Helixus Megarensis praeerat, quum in Hellespontum evasissent, Byzantium ad defectionem adducunt

Ac postea Athenienses e Samo quum hoc intellexissent, auxilio atque praesidio loci classem in Hellespontum miserant, atque etiam leve quoddam navale praelium ante Byzantium commissum est navibus octo adversus octo.