History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et quum ad Trioptum pervenissent, Atheniensium classem, quae ex Clialce veniebat, in alto navigantem prospexerunt; et quum neutri in alteros incursionem classe lacerent, alteri Samum, alteri Miletum se receperunt, et videbant non amplius Chiis sine navali proelio opem ferri posse. Atque haec hiems finiebatur, lmjusque belli vicesimus annus finiebatur, quod Thucydides conscripsit.

Insequentis autem aestatis vere statim inennte , et Dercylidas, vir Spartanus, cum non magna militum manu itinere pedestri in Hellespontum missus est, ut Abydum ad defectionem adduceret (sunt autem Milesiorum coloni), et Chii, dum Astyochus dubitabat, qua ratione iis opem ferret , quum obsidione premerentur, navale praelium committere coacti sunt.