History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Boeoti autem exeunte jam hieme Oropum, in quo erat Atheniensium praesidium, per proditionem ceperunt Simul autem haec egerant nonnulli Eretriensium et ipsorum Oropiorum, qui operam clandestine dabant, ut Euboeam ad defectionem inducerent; fieri enim non poterat, quin hoc oppidum, quod Eretriae imminebat, Atheniensibus hoc tenentibus, magnis detrimentis et Eretriam et ceteram Euboeam afficeret.

Eretrienses igitur, Oropo jam potiti, in Rbo-dum iverunt, ut Peloponnesios in Euboeam accirent. F/i vero magis ad auxilium Chio ferendum intenti erant, et cum omni classe e Rhodo solventes eo navigabant.