History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem Astyochus apud Rhodum adhuc esset, Leontem, virum Spartanum Mileto profectum, qui cum Antisthene illuc eadem navi vectus venerat, post Pedariti mortem ducem acceperant, et duodecim naves, qune praesidii causa Mileti stabant, quarum erant quinque Thuriae et Syracusanae quatuor et una Anaeitis et una Milesia et Leontis una.

Quum igitur Chii cum universis copiis prodissent et quemdam locum munitum occupassem, et simul ipsorum sex et triginta adversus duas et triginta Atheniensium naves in altum solvissent, praelium navale Commiserunt; et atroci pugna commissa Chii et socii, quam non inferiores pugna essent (jam enim etiam vesper erat), in urbem redierunt.